Exodus 12:48
Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit: eritque sicut indigena terræ: si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
47Omnis cœtus filiorum Israël faciet illud.
49Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos.
Cross References
Genesis 17:12Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris: tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra:
Exodus 12:43Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Hæc est religio Phase: omnis alienigena non comedet ex eo.
Numbers 9:14Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, facient Phase Domino juxta cæremonias et justificationes ejus. Præceptum idem erit apud vos tam advenæ quam indigenæ. + 9.14 Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, etc. RAB. Ostendit nullam distantiam esse personarum apud Deum. Quicunque enim ad fidem catholicam conversus, et Christi baptismate ablutus, Ecclesiæ unitatem intraverit, ecclesiasticis poterit communicari mysteriis.
Ezekiel 44:9Hæc dicit Dominus Deus: Omnis alienigena incircumcisus corde, et incircumcisus carne, non ingredietur sanctuarium meum: omnis filius alienus qui est in medio filiorum Israël.
Galatians 3:28Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.