Genesis 17:12
Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris: tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.
Cross References
Genesis 21:4et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus, + 21.4 Circumcidit etc. STRAB. Circumcisio cum ob multas causas præcepta sit, specialiter figuram Christi prætendit, qui nos per baptismum veteri homine exuit, et in futuro post resurrectionem circumcidet omnem mortalitatem et corruptionem. Quod autem octavo die circumcisus est Isaac, designatur octava sæculi ætas, quando generaliter resurrectio sanctorum celebrabitur.
Exodus 12:48Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit: eritque sicut indigena terræ: si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.
Luke 1:59Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. + 1.59 Die octavo. Per circumcisionem resurrectio Domini figuratur, quia et octava die, id est post sabbatum, facta est. Et sicut illa a reatu mortis absolvere solebat, sic ista immortalis vitæ nativitatem, et in auctore nostro exhibuit, et in nobis monstravit sperandam. Et vocabant eum. BEDA. Joannis celebrata nativitas, est Novi Testamenti inchoata gratia, etc., usque ad gratiam Evangelii si recte intelligatur exprimit.
John 7:22propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem. + 7.22 Circumcisionem. ALC. Propter tres causas data fuit circumcisio. Primo, etc., usque ad et cor a cupiditatibus spoliatur.
Romans 2:28Non enim qui in manifesto, Judæus est: neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio: + 2.28 Non enim. Quasi: bene potest fieri Judæus gentilis, et gentilis Judæus, sicut dictum est. Judæus. Interpretatur confitens: qui enim vere credit et recte confitetur, vere est Judæus.