Exodus 13:17
Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Deus per viam terræ Philisthiim quæ vicina est: reputans ne forte pœniteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Ægyptum. + 13.17 Igitur cum emisisset, etc. GREG. lib. XXIV Moral. cap. 13. Sæpe conversi in ipso aditu suæ conversionis tranquillitatem carnis, dona prophetiæ, prædicamenta doctrinæ, signorum miracula vel gratiam curationum accipiunt. Postea duris tentationum probationibus fatigantur, a quibus liberos se esse credebant: quia si in principio tentationum amaritudo pulsaret, facile ad vitia redirent, a quibus non longe recesserunt. De Ægypto ergo exeuntibus e vicino bella subtrahuntur: quia relinquentibus sæculum quædam prius tranquillitas ostenditur, ne in ipsa teneritudine et inchoatione turbati, ad hoc quod reliquerant, redeant: prius ergo suavitatem securitatis sentiunt, prius pacis quiete nutriuntur; post cognitam vero dulcedinem tanto tolerabilius tentationum certamina sustinent quanto in Deo altius cognoverunt quæ ament.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 14:10Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Israël oculos, viderunt Ægyptios post se, et timuerunt valde: clamaveruntque ad Dominum,
Exodus 16:2Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Moysen et Aaron in solitudine. + 16.2 Et murmuravit omnis congregatio Isræl, etc. ORIG., homil. 7 in Exod. O ingratus populus! desiderat Ægyptum, qui Ægyptios vidit exstinctos; et carnes Ægypti, qui Ægyptiorum carnes videt et piscibus datas et volatilibus! Murmurat adversus Mosen, imo Deum; sed primo ignoscitur, et secundo et fortassis tertio: sed si non desinant, sed persistant, audi quid sequitur, in libro Numerorum refertur Num. 21., et idem Apostolus retexit dicens I Cor. 10.: Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et a serpentibus perierunt. Scripta sunt hæc propter nos, in quos fines sæculorum devenerunt. Sed si non desinimus murmurare et conqueri contra Deum, incurremus simile offensionis periculum vel exemplum. Cum enim de cœlesti intemperie, fructuum infecunditate, imbrium raritate, et de prosperitate aliorum et aliorum improsperitate causamur, contra Deum murmuramus. Sed hæc primo ignoscuntur, in persistentes graviter vindicantur, quia mittentur in eos serpentes, id est, immundis et veneficis spiritibus tradentur, qui occultis morsibus penetralia cordis depascantur. ORIG. Propter correctionem legentium indicatur populi peccatum: quia murmuraverit et ingratus fuerit beneficiis divinis, cum cœleste manna susceperit. Secundo mense, quinta decima die mensis, quod non sine ratione scriptum est. Recordare de legibus paschæ quæ dicta sunt Num. 9., et invenies ibi hoc esse tempus quod statuitur ad secundum pascha faciendum his qui immundi in anima fuerint, vel occupati negotiis peregrinis. Qui non fuerant immundi anima, vel non longe peregrinabantur, quarta decima die primi mensis fecerunt pascha; longe vero peregrini, et immundi, secundum pascha in hoc tempore faciunt, in quo manna de cœlo descendit. In die quo primum pascha fit, non descendit manna, sed in quo secundum: primum pascha populi Judaici est; secundum, nostrum. Nos enim fuimus in anima immundi, qui colebamus idola; et peregrini, et longinqui fuimus, hospites et peregrini testamentorum Dei, etc. Eph. 2. Sed datur manna de cœlo, non in die quo primum pascha fit, sed quo secundum: Panis enim qui de cœlo descendit Joan. 6. non venit ad illos qui primam solemnitatem celebrabant, sed ad nos, qui suscepimus secundam. Etenim pascha nostrum immolatus est Christus, qui verus homo panis de cœlo descendit I Cor. 5. Videamus interim quid in hac die gestum monstretur: Quarta decima die mensis secundi murmuravit populus, etc.
Deuteronomy 17:16Cumque fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Ægyptum, equitatus numero sublevatus, præsertim cum Dominus præceperit vobis ut nequaquam amplius per eamdem viam revertamini.
Deuteronomy 28:68Reducet te Dominus classibus in Ægyptum per viam de qua dixit tibi ut eam amplius non videres. Ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas, et non erit qui emat.
1 Kings 8:47et egerint pœnitentiam in corde suo in loco captivitatis, et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua, dicentes: Peccavimus: inique egimus, impie gessimus:
Luke 14:27Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. + 14.27 Et qui non bajulat. Crux duobus modis bajulatur: cum vel per abstinentiam caro afficitur, vel per compassionem proximi affligitur animus. Et venit post me. Aliquis enim carnem lacerat pro inani gloria, vel proximo carnaliter compatitur ut culpæ faveat, hic crucem ferre videtur, sed Deum non sequitur.