The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 33 › Exodus 33:9

Exodus 33:9

Ingresso autem illo tabernaculum fœderis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it came to pass, as Moses entered into the tabernacle, the cloudy pillar descended, and stood at the door of the tabernacle, and the LORD talked with Moses.

In Context

8Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium. + 33.8 Cumque egrederetur, etc. GREG., hom. 13 in Ezech. Hebræus populus de Ægyptiaca servitute liberatus, etc., usque ad progredi conantur. Aspiciebantque, etc. STRAB. Moyses tenet figuram legis. Moysi ergo tergum populus Judaicus aspiciebat, quia nihil mysticum, nihil spirituale in lege voluit intelligere, sed superficiem tantum litteræ. Ideo ejus facies abscondita erat, id est, vera et mera cognitio. Ingresso illo tabernaculum, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium. Alia translatio dicit quod Moysi volenti ingredi tabernaculum, opponebat se nubes ante et prohibebat eum. Hic autem dicitur, quod illo ingresso loquebatur nubes ante ostium cum eo. Sciendum ergo quod aliquam quam partem ingrediebatur, atrium scilicet, et tunc antequam intraret in tabernaculum, opponebat se nubes: hoc ergo loco significat eos qui minus sunt perfecti scientia et opere, nec valent intima scripturarum penetrare. Alibi autem quando medium nebulæ ingressus est, perfectorum figuram tenuit, scilicet qui mysticorum sensuum arcana investigant. Loquebatur autem Dominus. Secundum opinionem populi loquitur Scriptura, qui putabat Moysen ore ad os loqui cum Deo, cum per subjectam creaturam, id est per angelum et nubem ei loqueretur et appareret. Nam ejus substantiam nec hominum nec angelorum sicut est quisquam videre potuit, unde: Regi autem sæculorum immortali, invisibili, etc. Et alibi: Lucem habitat inaccessibilem, etc. I Tim. 1, 6.. GREG., in I Reg., cap. 10. Facies Dei cognitio ejus est. Cognoscitur autem Deus per speculum, cognoscitur per seipsum. Per speculum hic, per semetipsum in cœlo. Speculum vero est illa lux quam habitat Deus: ipse autem lux illa quæ ipse est. Si ergo inveni gratiam, etc. AUG., quæst. 151. His verbis ostendit Moyses, etc., usque ad ut se mundos et inviolatos custodiant et proficiant.

10cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum.

Read all of Exodus 33

Cross References

Genesis 17:22Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham. + 17.22 Ascendit Deus ad Abraham, etc. Glossa Græca. Ergo, ut ita dicam, descenderat, et humilem se, circumcisionis legem statuens, præbuerat.

Exodus 13:21Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis: ut dux esset itineris utroque tempore. + 13.21 Dominus autem præcedebat eos, etc. ORIG. Cum a te tertiæ diei mysterium fuerit receptum, incipiet te deducere Deus et viam salutis ostendere. GREG. In igne terror, in nube visionis lene blandimentum. Dies, vita justi; nox, peccatoris. Unde Ephes. 5: Fuistis aliquando tenebræ, nunc autemlux in Domino, etc. In die per nubem columna monstrata est, et in nocte per ignem; quia omnipotens Deus et blandus justis, et terribilis apparebit impiis. Hos ad judicium veniens, per lenitatis mansuetudinem mulcet, illos per justitiæ districtionem terret. Aliter columna nubis in eremo populum præibat, et splendore ignis non in die, sed in nocte radiabat: quia Christus conversationis suæ exemplo ducatum sequentibus præstans, de justitia sua confidentibus nulla luce claruit; peccatorum vero tenebras agnoscentibus, igne sui amoris infulsit. Christus nubes et columna, quia rectus, et firmus, et fulciens infirmitatem nostram; quia nocte lucens, per diem non lucens, ut qui non vident, videant; et qui vident, cæci fiant Joan. 9.. Christi quoque sacramentum tanquam in die manifestum est in carne velut in nube: in judicio vero tanquam in terrore nocturno; quia tunc erit magna tribulatio, tanquam ignis lucebit justis, et ardebit injustis.

Exodus 31:18Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei. + 31.18 Duas tabulas AUG., quæst. 140. Cum multa locutus sit Deus, duæ tantum tabulæ dantur Mosi lapideæ, quæ dicuntur tabulæ testimonii; quia cætera omnia, quæ præcepit Deus, ex illis decem præceptis, quæ in duabus scripta sunt tabulis, pendere intelliguntur, si diligenter quærantur, et bene intelligantur; sicut ipsa decem ex duobus, dilectione, scilicet, Dei et proximi: in quibus scilicet tota lex pendet et prophetæ Matth. 22..

Exodus 34:3Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem: boves quoque et oves non pascantur e contra.

Numbers 7:89Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum fœderis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei. + 7.89 Cumque, etc. GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 21, tom. 2. Quid est quod Moyses, etc., usque ad et quomodo benigne descendit ad infima, valenter recurrit ad summa. De propitiatorio. Quia per gratiam divinæ propitiationis post culpam prævaricationis aperuit nobis Deus viam veritatis. Inter duos cherubin. Quia per angelicam visionem, non in sua substantia apparuit Deus Moysi; unde: Lex ordinata per angelos in manu mediatoris Gal. 3.. Vel quia per utrumque Testamentum consona voce ad fidem veritatis nos erudit; vel, quia per Filium, qui in medio duorum Testamentorum in carne apparuit, locutus est Pater humano generi.

Deuteronomy 31:15apparuitque Dominus ibi in columna nubis, quæ stetit in introitu tabernaculi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 33:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 33:8Exodus 33Exodus 33:10 →