The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 14 › Exodus 14:11

Exodus 14:11

et dixerunt ad Moysen: Forsitan non erant sepulchra in Ægypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine: quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex Ægypto? + 14.11 Forsitan non erant sepulcra, etc? ORIG., homil. 5 in Exod. Hæc fatiscentis in tentatione animi verba sunt: beatus est qui sic tentationes excipit ut nulla ei cogitatio ambiguitatis obrepat. Petro etiam dicitur Matth. 13: Modicæ fidei, quare dubitasti? Tentationis et fragilitatis hæc verba sunt. Alioquin falsum est, melius est enim in eremo mori quam Ægyptiis servire. Qui enim in eremo moritur, hoc ipso quod separatus est ab Ægyptiis, id est rectoribus tenebrarum et e potestate Satanæ, habuit aliquem profectum, etiamsi ad integrum non potuit pervenire. Melius est enim perfectam vitam quærenti in itinere mori, quam nec proficisci. Unde eorum videtur falli opinio, qui dum arduum et periculosum iter virtutis exponunt, nec incipiendum judicant. Melius est enim in itinere mori, quam inter Ægyptios necari et falsis atque amaris fluctibus obrui.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they said unto Moses, Because there were no graves in Egypt, hast thou taken us away to die in the wilderness? wherefore hast thou dealt thus with us, to carry us forth out of Egypt?

In Context

10Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Israël oculos, viderunt Ægyptios post se, et timuerunt valde: clamaveruntque ad Dominum,

12nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Ægypto, dicentes: Recede a nobis, ut serviamus Ægyptiis? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine.

Read all of Exodus 14

Cross References

Genesis 43:6Dixit eis Israël: In meam hoc fecistis miseriam, ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem.

Exodus 15:23Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ: unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem. + 15.23 Et venerunt, etc. ORIG., hom. 6 in Exod. Post transitum maris Rubri, post choros et tympana, post triumphales hymnos, venitur ad Mara, aquam scilicet amaram, quam populus bibere non poterat; venitur ad periculum sitis. Sed clamavit Moses ad Dominum, et ostendit ei lignum, quo dulcis facta est aqua, et ibi posuit Deus illi justitias et judicium; ubi scilicet amaritudo, ubi sitis, et, quod gravius est, in abundantia aquarum, alius non erat locus dignior et aptior. Præterea quod dicit, ostendit illi lignum Deus, et misit illud in aquam, et facta est dulcis, quasi non posset sine ligno aquam facere dulcere Deus, aut Moses lignum nesciret. Sed si lex secundum litteram accipiatur, amara est et ipsa Mara. Quid enim tam amarum quam ut puer octavo die circumcisionis vulnus accipiat, et rigorem ferri tenera patiatur infantia? Amarum est enim poculum legis, populus Dei, non qui in Mose baptizatus est in nube et in mari, sed qui in spiritu et aqua non possit bibere et gustare, nec hostiarum ferre amaritudinem, nec sabbati observantiam. Sed si Deus ostendat lignum quod mittatur in hanc amaritudinem, dulcis fit aqua legis et potabilis. Prov. 3: Sapientia lignum vitæ est in omnibus amplectentibus eam. Si ergo lignum sapientiæ Christi missum fuerit in lege, ostendens quomodo debeat intelligi circumcisio, sabbatum, lex lepræ et hujusmodi, amaritudo legis vertitur in dulcedinem intelligentiæ spiritualis, ut populus bibere possit qui idola reliquit et ad Deum confugit. Si audiat legem de sacrificiis docentem, continuo refugit et bibere non potest. In hanc ergo amaritudinem, id est litteram legis, posuit Deus justitias et testimonia, velut scilicet in vasculo quodam sapientiæ suæ et scientiæ thesauros concludit [condidit]. Unde: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus II Cor. 3.. Ut ergo possit hæc aqua bibi, ostendit Deus lignum quod mittatur in eam, ut qui biberit non moriatur, non sentiat amaritudinem. Si quis ergo sine ligno vitæ, id est, sine mysterio crucis, sine fide Christi, sine intelligentia spirituali biberit, amaritudine morietur. Unde: Littera occidit, id est, aqua Mara, si bibatur non mutata et in dulcedinem versa.

Exodus 16:3Dixeruntque filii Israël ad eos: Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate: cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame? + 16.3 Sedebamus super ollas, etc. Greges ovium habebant et armenta boum, de quibus comedere poterant; sed desiderio piscium et avium, quibus Ægyptus abundat, æstuabant.

Exodus 17:3Sitivit ergo ibi populus præ aquæ penuria, et murmuravit contra Moysen, dicens: Cur fecisti nos exire de Ægypto, ut occideres nos, et liberos nostros, ac jumenta siti? + 17.3 Sitivit ergo ibi populus, etc. ORIG., ubi supra. Alia littera: Sitivit, inquit, populus aquam, et murmurabat adversus Moysen. Suffecit dicere quia sitivit, quid opus fuit addere aquam? Non est superflua adjectio. Sunt ergo diversæ sites, et quisque habet propriam. Qui boni sunt, esuriunt et sitiunt justitiam Matth. 5.. Alii quoque dicunt: Sitivit anima mea ad te, Deus Psal. 41.. Qui vero sunt peccatores patiuntur non sitim aquæ, non famem panis, sed audiendi verbum Dei. Sitivit ergo populus aquam, qui debuit sitire justitiam. Sed Deus eruditor infantium, magister insipientium, corrigit culpas et emendat errores, dicens ad Moysen ut sumat virgam, et percutiat petram, et educat aquas. Vult enim eos jam de petra bibere et proficere, et ad interiora mysteria venire. Murmuraverunt enim adversus Moysen, ideo jubet Dominus ut ostendat eis petram de qua bibant. Si quis enim est qui legens Moysen, murmurat adversus eum, et displicet ei lex secundum litteram, quia in multis non videtur habere consequentiam, ostendit ei Moyses petram, quæ est Christus, ut inde bibat et sitim reficiat. Sed hæc petra non dat aquas nisi percussa, percussa vero fontes producit: percussus enim Christus, et in cruce mactatus, Novi Testamenti fontes produxit. Unde Zach. 8: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Nisi enim fuisset percussus, et exisset sanguis et aqua de latere ejus, omnes sitim verbi Dei pateremur. Unde: Bibebant autem de spiritali, consequente eos petra: petra autem erat Christus I Cor. 10.. ISID. Sitiens populus pro aqua murmuravit contra Moysen: ideo jubet Deus ut ostendat eis petrum ex qua bibant. Si quis autem legens Moysen murmurat adversus eum, et displicet ei littera legis, ostendit ei Moyses petram, quæ est Christus, et ducit ad ipsam, unde bibat et sitim reficiat.

Numbers 11:15Sin aliter tibi videtur, obsecro ut interficias me, et inveniam gratiam in oculis tuis, ne tantis afficiar malis.

Numbers 14:2et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israël, dicentes:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 14:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 14:10Exodus 14Exodus 14:12 →