The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 17 › Exodus 17:3

Exodus 17:3

Sitivit ergo ibi populus præ aquæ penuria, et murmuravit contra Moysen, dicens: Cur fecisti nos exire de Ægypto, ut occideres nos, et liberos nostros, ac jumenta siti? + 17.3 Sitivit ergo ibi populus, etc. ORIG., ubi supra. Alia littera: Sitivit, inquit, populus aquam, et murmurabat adversus Moysen. Suffecit dicere quia sitivit, quid opus fuit addere aquam? Non est superflua adjectio. Sunt ergo diversæ sites, et quisque habet propriam. Qui boni sunt, esuriunt et sitiunt justitiam Matth. 5.. Alii quoque dicunt: Sitivit anima mea ad te, Deus Psal. 41.. Qui vero sunt peccatores patiuntur non sitim aquæ, non famem panis, sed audiendi verbum Dei. Sitivit ergo populus aquam, qui debuit sitire justitiam. Sed Deus eruditor infantium, magister insipientium, corrigit culpas et emendat errores, dicens ad Moysen ut sumat virgam, et percutiat petram, et educat aquas. Vult enim eos jam de petra bibere et proficere, et ad interiora mysteria venire. Murmuraverunt enim adversus Moysen, ideo jubet Dominus ut ostendat eis petram de qua bibant. Si quis enim est qui legens Moysen, murmurat adversus eum, et displicet ei lex secundum litteram, quia in multis non videtur habere consequentiam, ostendit ei Moyses petram, quæ est Christus, ut inde bibat et sitim reficiat. Sed hæc petra non dat aquas nisi percussa, percussa vero fontes producit: percussus enim Christus, et in cruce mactatus, Novi Testamenti fontes produxit. Unde Zach. 8: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Nisi enim fuisset percussus, et exisset sanguis et aqua de latere ejus, omnes sitim verbi Dei pateremur. Unde: Bibebant autem de spiritali, consequente eos petra: petra autem erat Christus I Cor. 10.. ISID. Sitiens populus pro aqua murmuravit contra Moysen: ideo jubet Deus ut ostendat eis petrum ex qua bibant. Si quis autem legens Moysen murmurat adversus eum, et displicet ei littera legis, ostendit ei Moyses petram, quæ est Christus, et ducit ad ipsam, unde bibat et sitim reficiat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the people thirsted there for water; and the people murmured against Moses, and said, Wherefore is this that thou hast brought us up out of Egypt, to kill us and our children and our cattle with thirst?

In Context

2Qui jurgatus contra Moysen, ait: Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses: Quid jurgamini contra me? cur tentatis Dominum?

4Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens: Quid faciam populo huic? adhuc paululum, et lapidabit me.

Read all of Exodus 17

Cross References

Exodus 14:11et dixerunt ad Moysen: Forsitan non erant sepulchra in Ægypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine: quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex Ægypto? + 14.11 Forsitan non erant sepulcra, etc? ORIG., homil. 5 in Exod. Hæc fatiscentis in tentatione animi verba sunt: beatus est qui sic tentationes excipit ut nulla ei cogitatio ambiguitatis obrepat. Petro etiam dicitur Matth. 13: Modicæ fidei, quare dubitasti? Tentationis et fragilitatis hæc verba sunt. Alioquin falsum est, melius est enim in eremo mori quam Ægyptiis servire. Qui enim in eremo moritur, hoc ipso quod separatus est ab Ægyptiis, id est rectoribus tenebrarum et e potestate Satanæ, habuit aliquem profectum, etiamsi ad integrum non potuit pervenire. Melius est enim perfectam vitam quærenti in itinere mori, quam nec proficisci. Unde eorum videtur falli opinio, qui dum arduum et periculosum iter virtutis exponunt, nec incipiendum judicant. Melius est enim in itinere mori, quam inter Ægyptios necari et falsis atque amaris fluctibus obrui.

Exodus 16:2Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Moysen et Aaron in solitudine. + 16.2 Et murmuravit omnis congregatio Isræl, etc. ORIG., homil. 7 in Exod. O ingratus populus! desiderat Ægyptum, qui Ægyptios vidit exstinctos; et carnes Ægypti, qui Ægyptiorum carnes videt et piscibus datas et volatilibus! Murmurat adversus Mosen, imo Deum; sed primo ignoscitur, et secundo et fortassis tertio: sed si non desinant, sed persistant, audi quid sequitur, in libro Numerorum refertur Num. 21., et idem Apostolus retexit dicens I Cor. 10.: Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et a serpentibus perierunt. Scripta sunt hæc propter nos, in quos fines sæculorum devenerunt. Sed si non desinimus murmurare et conqueri contra Deum, incurremus simile offensionis periculum vel exemplum. Cum enim de cœlesti intemperie, fructuum infecunditate, imbrium raritate, et de prosperitate aliorum et aliorum improsperitate causamur, contra Deum murmuramus. Sed hæc primo ignoscuntur, in persistentes graviter vindicantur, quia mittentur in eos serpentes, id est, immundis et veneficis spiritibus tradentur, qui occultis morsibus penetralia cordis depascantur. ORIG. Propter correctionem legentium indicatur populi peccatum: quia murmuraverit et ingratus fuerit beneficiis divinis, cum cœleste manna susceperit. Secundo mense, quinta decima die mensis, quod non sine ratione scriptum est. Recordare de legibus paschæ quæ dicta sunt Num. 9., et invenies ibi hoc esse tempus quod statuitur ad secundum pascha faciendum his qui immundi in anima fuerint, vel occupati negotiis peregrinis. Qui non fuerant immundi anima, vel non longe peregrinabantur, quarta decima die primi mensis fecerunt pascha; longe vero peregrini, et immundi, secundum pascha in hoc tempore faciunt, in quo manna de cœlo descendit. In die quo primum pascha fit, non descendit manna, sed in quo secundum: primum pascha populi Judaici est; secundum, nostrum. Nos enim fuimus in anima immundi, qui colebamus idola; et peregrini, et longinqui fuimus, hospites et peregrini testamentorum Dei, etc. Eph. 2. Sed datur manna de cœlo, non in die quo primum pascha fit, sed quo secundum: Panis enim qui de cœlo descendit Joan. 6. non venit ad illos qui primam solemnitatem celebrabant, sed ad nos, qui suscepimus secundam. Etenim pascha nostrum immolatus est Christus, qui verus homo panis de cœlo descendit I Cor. 5. Videamus interim quid in hac die gestum monstretur: Quarta decima die mensis secundi murmuravit populus, etc.

Nehemiah 9:15Panem quoque de cælo dedisti eis in fame eorum, et aquam de petra eduxisti eis sitientibus, et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram, super quam levasti manum tuam ut traderes eis.

Psalms 107:5quia magna est super cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 17:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 17:2Exodus 17Exodus 17:4 →