The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 14 › Exodus 14:2

Exodus 14:2

Loquere filiis Israël: Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quæ est inter Magdalum et mare contra Beelsephon: in conspectu ejus castra ponetis super mare. + 14.2 Phihahiroth, quæ est inter Magdalum, etc. ORIG., hom. 5 in Exod. Videamus quæ via præcipitur eligenda. De Othon, inquit, conversi, iter facite inter Epauleum et Magdalum, quod est contra Beelsephon, etc. Epauleum ascensio tortuosa, Magdalum turris, Beelsephon ascensio speculæ, vel habens speculam, interpretatur. Credebat forsitan quod ostenderet Deus planum iter et molle, sed ascensio est et tortuosa. Non enim proclive iter est quo tenditur ad virtutes, sed ascenditur anguste et difficulter. Unde Matth. 7: Arcta est enim et angusta via quæ ducit ad vitam. Est ergo iter quo inceditur ascensio tortuosa, et ascensio speculæ vel habens speculam. Ascensio ad actus pertinet, specula ad fidem; ostenditur ergo quia et in actibus et in fide multa est difficultas, multus labor: multæ enim tentationes nobis occurrunt, multa offendicula, volentibus agere quæ Dei sunt. Deinde in fide multa invenies tortuosa, plurimas quæstiones, objectiones hæreticorum, contradictiones infidelium: hoc ergo iter agendum est sequentibus Dominum. Sed et turris est in hoc itinere, de qua dicitur Luc 14: Quis vestrum volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, si habet unde perficiat? Ista est ergo turris ex his ardua et excelsa virtutibus; quod videns Pharao dicit: Errant isti. Apud Pharaonem, qui Deum sequitur errare dicitur, quia iter sapientiæ tortuosum, multas habens difficultates et anfractus. Si confitearis unum Patrem invisibilem, et unum unigenitum ejus Jesum Christum, et unum Spiritum sanctum, tortuosum, difficile et incredibile videtur hoc in infidelibus. Si dicis Deum majestatis crucifixum filium hominis esse, qui de cœlo descendit: tortuosa videntur hæc et difficilia; qui audit nisi eum fide audiat, dicit quia errant isti. Sed tu fixus esto in hac fide, sciens quia Deus ostendit tibi hanc viam fidei, qui ait: Tollentes de Othon castra, collocate inter Epauleum et Magdalum. Fuisset. ORIG. Fugiens Ægyptum venis ad ascensionem operis et fidei, et ad ædificium turris: venis ad mare, et occurrunt tibi fluctus tentationum. Unde II Tim. 3: Qui enim volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur, quia tentatio vita nostra est super terram. Sed si Moysen, id est legem Dei, sequeris, Ægyptus te insectatur. Sed vide quid fiet: Levavit, inquit, angelus Domini, qui antecedebat castra Isræl, et abiit post illos. Elevavit et columnam nubis a facie eorum, et stetit post illos, et intravit inter castra Ægyptiorum et Isræl. Hæc columna nubis populo Dei efficitur murus: Ægyptiis imponit tenebras; non transfertur columna ignis ad Ægyptios, ut videant lucem: sed nubis, ut in tenebris maneant, quia dilexerunt tenebras, non lucem. Et tu ergo si ab Ægyptiis recedas, si de potestate dæmonum fugias, vide quanta tibi præparantur auxilia, dummodo in fide fortis permaneas: nec Ægyptiorum equitatus et quadrigæ perterreant, nec reclames contra Dei legem, id est Moysen, dicens: Tanquam non essent sepulcra in Ægypto, ita eduxisti nos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Speak unto the children of Israel, that they turn and encamp before Pi-hahiroth, between Migdol and the sea, over against Baal-zephon: before it shall ye encamp by the sea.

In Context

1Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens:

3Dicturusque est Pharao super filiis Israël: Coarctati sunt in terra; conclusit eos desertum.

Read all of Exodus 14

Cross References

Exodus 13:18Sed circumduxit per viam deserti, quæ est juxta mare Rubrum: et armati ascenderunt filii Israël de terra Ægypti. + 13.18 Non eos duxit Deus, etc. AUG., quæst. 49. Hic ostenditur omnia fieri debere quæ consilio recte fieri possunt, ad evitanda ea quæ adversa sunt, etiam cum Deus apertissime adjutor est Epist. ad Dam., tom. 1.. Et armati ascenderunt filii, etc. HIERON. Aquila, qui non contentiosus, ut putant, sed studiosus verbum interpretatur ad verbum, ubi LXX posuerunt, quinta autem generatione ascenderunt filii Isræl de terra Ægypti, transtulit, et armati ascenderunt filii Isræl de terra Ægypti, licet pro eo quod nos armati diximus, secundum Græci sermonis ambiguitatem instructi vel muniti propter supellectilem quo Ægyptios exspoliaverunt, possit intelligi. Sed ubi LXX, quinta generatione posuerunt, qui Hebræorum libros diligenter inspexerunt, non quinta, sed quinque, scriptum afferunt, ut sit sensus: quinque autem ascenderunt filii Isræl de terra Ægypti; quod quia minus videbatur intelligi, adjuncta generatio est. Aquila vero, et in cæteris, et in hoc præcipue loco, proprie transtulisse dicitur, sicut synagogarum consonant universa subsellia. AUG., quæst. 53. Quinta autem progenie, etc. Utrum progeniem in centum annis vult computare, etc., usque ad Naason genuit Salmon.

Numbers 33:7Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quæ respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdalum.

Jeremiah 44:1Verbum quod factum est per Jeremiam ad omnes Judæos qui habitabant in terra Ægypti, habitantes in Magdalo, et in Taphnis, et in Memphis, et in terra Phatures, dicens:

Ezekiel 29:10Idcirco ecce ego ad te, et ad flumina tua: daboque terram Ægypti in solitudines, gladio dissipatam, a turre Syenes usque ad terminos Æthiopiæ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 14:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 14:1Exodus 14Exodus 14:3 →