Exodus 13:18
Sed circumduxit per viam deserti, quæ est juxta mare Rubrum: et armati ascenderunt filii Israël de terra Ægypti. + 13.18 Non eos duxit Deus, etc. AUG., quæst. 49. Hic ostenditur omnia fieri debere quæ consilio recte fieri possunt, ad evitanda ea quæ adversa sunt, etiam cum Deus apertissime adjutor est Epist. ad Dam., tom. 1.. Et armati ascenderunt filii, etc. HIERON. Aquila, qui non contentiosus, ut putant, sed studiosus verbum interpretatur ad verbum, ubi LXX posuerunt, quinta autem generatione ascenderunt filii Isræl de terra Ægypti, transtulit, et armati ascenderunt filii Isræl de terra Ægypti, licet pro eo quod nos armati diximus, secundum Græci sermonis ambiguitatem instructi vel muniti propter supellectilem quo Ægyptios exspoliaverunt, possit intelligi. Sed ubi LXX, quinta generatione posuerunt, qui Hebræorum libros diligenter inspexerunt, non quinta, sed quinque, scriptum afferunt, ut sit sensus: quinque autem ascenderunt filii Isræl de terra Ægypti; quod quia minus videbatur intelligi, adjuncta generatio est. Aquila vero, et in cæteris, et in hoc præcipue loco, proprie transtulisse dicitur, sicut synagogarum consonant universa subsellia. AUG., quæst. 53. Quinta autem progenie, etc. Utrum progeniem in centum annis vult computare, etc., usque ad Naason genuit Salmon.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 12:51Et eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.
Exodus 14:9Cumque persequerentur Ægyptii vestigia præcedentium, repererunt eos in castris super mare: omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus, erant in Phihahiroth contra Beelsephon.
Deuteronomy 32:10Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastæ solitudinis: circumduxit eum, et docuit: et custodivit quasi pupillam oculi sui. + 32.10 Invenit. Quia in Sina pactum cum eo iniit, manna dedit, et aquam de petra produxit, coturnices ministravit; et in eremo quadraginta annis eos circumducendo præcepta sua docuit. Circumduxit. Ecclesiam per orbem terrarum dilatando, in viam mandatorum suorum dirigendo. Custodivit. Multi in deserto prostrati sunt, sed postquam mandata Dei transgressi sunt.
Psalms 68:8Quoniam propter te sustinui opprobrium; operuit confusio faciem meam. + 68.8 Quoniam propter te sustinui opprobria. CAS. Congregat in unum multa quæ pertulit, ad invidiam in Judæos excitandam; opprobrium, in Beelzebub ejicit dæmonia, potator, vorax. Matth. 11. Operuit. Hoc solet evenire in bono laceratis, qui solent tanto amplius ad tempus effici tristes quanto cognoscunt in se iniqua confingi. 1