Exodus 14:8
Induravitque Dominus cor Pharaonis regis Ægypti, et persecutus est filios Israël: at illi egressi sunt in manu excelsa.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in Ægypto curruum fuit: et duces totius exercitus.
Cross References
Exodus 4:21Dixitque ei Dominus revertenti in Ægyptum: Vide ut omnia ostenta quæ posui in manu tua, facias coram Pharaone: ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum. + 4.21 Ego indurabo cor ejus. AUG., Serm. 88. Quid est, ego indurabo cor ejus, nisi cum abfuerit gratia mea, obduret illum nequitia sua? Sicut quoties nimio frigore constringitur aqua, solis calore superveniente resolvitur; et discedente sole iterum obduratur: ita peccatorum frigore refrigescit charitas multorum, et velut glacies obdurantur; et cum calor divinæ misericordiæ supervenerit, resolvuntur. Hoc in Pharaone cognoscimus, a quo quoties flagella remota sunt, se contra Deum obduratus erexit; quoties afflictus est, supplicavit. Non est ergo iniquitas in Deo. Unde non tam potentia quam patientia Dei Pharaonem fecit obdurari. Quam rem etiam circa vernaculos nostros solemus exercere, quibus frequenter peccantibus indulgemus, dicentes: Ego talem te feci, ego tibi parcendo proterviam tuam negligentiamque nutrivi.
Exodus 13:9Et erit quasi signum in manu tua, et quasi monimentum ante oculos tuos: et ut lex Domini semper sit in ore tuo, in manu enim forti eduxit te Dominus de Ægypto. + 13.9 Et erit quasi signum, etc. AUG., quæst. 48 in Exod.. Quid est quod ait cum de pascha præcipit, etc., usque ad alioquin gratia jam non esset gratia.
Exodus 13:18Sed circumduxit per viam deserti, quæ est juxta mare Rubrum: et armati ascenderunt filii Israël de terra Ægypti. + 13.18 Non eos duxit Deus, etc. AUG., quæst. 49. Hic ostenditur omnia fieri debere quæ consilio recte fieri possunt, ad evitanda ea quæ adversa sunt, etiam cum Deus apertissime adjutor est Epist. ad Dam., tom. 1.. Et armati ascenderunt filii, etc. HIERON. Aquila, qui non contentiosus, ut putant, sed studiosus verbum interpretatur ad verbum, ubi LXX posuerunt, quinta autem generatione ascenderunt filii Isræl de terra Ægypti, transtulit, et armati ascenderunt filii Isræl de terra Ægypti, licet pro eo quod nos armati diximus, secundum Græci sermonis ambiguitatem instructi vel muniti propter supellectilem quo Ægyptios exspoliaverunt, possit intelligi. Sed ubi LXX, quinta generatione posuerunt, qui Hebræorum libros diligenter inspexerunt, non quinta, sed quinque, scriptum afferunt, ut sit sensus: quinque autem ascenderunt filii Isræl de terra Ægypti; quod quia minus videbatur intelligi, adjuncta generatio est. Aquila vero, et in cæteris, et in hoc præcipue loco, proprie transtulisse dicitur, sicut synagogarum consonant universa subsellia. AUG., quæst. 53. Quinta autem progenie, etc. Utrum progeniem in centum annis vult computare, etc., usque ad Naason genuit Salmon.
Leviticus 26:13Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægyptiorum, ne serviretis eis: et qui confregi catenas cervicum vestrarum, ut incederetis erecti.
Deuteronomy 26:8et eduxit nos de Ægypto in manu forti, et brachio extento, in ingenti pavore, in signis atque portentis:
Joshua 11:20Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israël, et caderent, et non mererentur ullam clementiam, ac perirent, sicut præceperat Dominus Moysi.