The Bible Software
bible.software › Exodus › Exodus 15 › Exodus 15:16

Exodus 15:16

Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui: fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Fear and dread shall fall upon them; by the greatness of thine arm they shall be as still as a stone; till thy people pass over, O LORD, till the people pass over, which thou hast purchased.

In Context

15Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor: obriguerunt omnes habitatores Chanaan. + 15.15 Fiant immobiles quasi lapis, etc. ORIG. Fieri tanquam lapidem non est natura esse lapidem. Non enim fieret nisi quod non erat. Hoc propter illos diximus qui malæ naturæ Pharaonem vel Ægyptios dicunt fuisse, nec ex libertate arbitrii in hoc esse deductos; et qui creatorem Deum accusant, tanquam sævum, qui homines vertat in lapides: non dixit: Fiant tanquam lapides et tacuit, sed tempus statuit et mensuram dominationis, scili cet donec pertranseat populus tuus. Prior populus qui fuit ante nos, factus est tanquam lapis durus et incredulus, non ut lapidis natura maneat, sed donec pertranseat populus quem Dominus acquisivit. Unde Rom. 11: Cæcitas enim ex parte contigit in Isræl, donec plenitudo gentium intraret, et tunc Isræl salvus fieret; qui per incredulitatem factus est tanquam lapis, unde Matth. 3: Potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. Sed cum creator sit omnium, quomodo acquisisse dicitur quod suum esse dubium non est? Dicitur enim in cantico Deuteronomii: Nonne hic ipse Dominus Deus tuus, qui fecit et creavit te, et acquisivit te? Deut. 32. Videtur enim unusquisque illud acquirere quod non fuit suum. Unde hæretici de Salvatore dicunt quia non erant sui quos acquisivit: dato enim pretio mercatus est homines quos Creator fecerat, et certum esse aiunt unumquemque emere quod suum non est. Apostolus enim ait I Cor. 7: Pretio empti estis. Sed audi Prophetam: Peccatis vestris venundati estis, et pro iniquitatibus vestris dimisi matrem vestram Isa. 50.. Dei ergo creaturæ omnes sumus, sed peccatis suis quisque venditur, et a Creatore discedit. Dei ergo sumus, secundum quod ab eo creati sumus: effecti vero servi diaboli, secundum quod peccatis nostris venundati sumus. Veniens autem Christus redemit nos servientes diabolo, cui nos peccando vendidimus, et ita videtur suos recepisse, quos creavit; et alienos acquisisse, qui alienum dominum peccando acquisierant. Sed recte nos redemisse dicitur, qui pro pretio nostro sanguinem suum dedit. Sed quid tale ut nos mercaretur diabolus dedit? Homicidium pecunia diaboli est, ille enim ab initio homicida est: fecisti homicidium, diaboli pecuniam accepisti. Idem dicendum est de adulterio, sacrilegio, furto, falso testimonio et hujusmodi: hac pecunia enim emit et efficit sibi servos omnes qui de hujusmodi censu ejus quantumcunque susceperint.

17Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine: sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ. + 15.17 Introduces eos et plantabis, etc. ORIG. Non vult nos Dominus in Ægypto plantare, nec in dejectis et humilibus locis, sed in monte hæreditatis suæ. De hac plantatione Propheta dicit psal. LXXIX: Vineam de Ægypto transtulisti, ejecisti gentes et plantasti eam: dux itineris fuisti in conspectu ejus, et plantasti radices ejus, et replevit terram. Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei. Advertis quomodo plantat Deus et ubi? Non plantat in vallibus, sed in montibus, in excelsis et in sublimibus locis. Quos enim educit de Ægypto, id est sæculo ad fidem, non vult iterum in humilibus locare, sed conversationem eorum sublimem esse, et in montibus habitare et in excelsis, non per terram repere. Non ultra vult vineam suam in humili dejectos habere fructus, sed palmites sursum duci, in alto locari, traduces fieri: et traduces non in humilibus arboribus, sed in excelsis et in altissimis cedris Dei, prophetis scilicet et apostolis: quibus si nos adjungamur, vitis quam transtulit Deus de Ægypto, et per ramos eorum nostri palmites diffundantur, et ipsis innexi traduces efficiamur charitatis ad invicem vinculis nexi, fructum plurimum afferemus. Nam omnis arbor quæ non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur Matth. 3.. Firmissimo habitaculo tuo, etc. ORIG. In præparata habitatione quam præparasti, Domine. Vide clementis bonitatem Domini: non vult te inducere ad laborem, non vult ut ipse facias tibi habitaculum; jam te ad præparatam inducet habitationem. Unde Joan. 4: Alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. Sanctuarium tuum, etc. ORIG. Sanctimonium tuum, Domine, etc. Sanctimonium dicitur tabernaculum Dei, vel templum, eo quod sanctificat accedentes. Hebr. IX hoc non dicitur manu hominum factum, sed manu Dei: propter te ergo Deus et plantat et ædificat; agricola efficitur et structor, ne tibi aliquid desit. Unde Apostolus I Cor. 3: Dei agricultura, Dei ædificatio estis. Quid est ergo hoc sanctimonium non manu hominum, sed Dei præparatum. Prov. 9: Sapientia ædificavit sibi domum, id est, carnem Christi, non manu hominis, id est, non opere humano: templum carnis ædificatur in Virgine, sed lapis sine manibus excisus crevit, et factus est mons magnus Dan. 2.: hoc est sanctimonium carnis assumptæ, et sine manibus et sine opere hominum de monte humanæ naturæ et substantia carnis excisum.

Read all of Exodus 15

Cross References

Exodus 6:7Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus: et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum, + 6.7 De ergastulo Ægyptiorum. Ergastulum et ergasterium, id est operatorium: scilicet ubi rei ad opera facienda religabantur.

Exodus 19:5Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: mea est enim omnis terra:

Exodus 23:27Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris: cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam:

Deuteronomy 11:25Nullus stabit contra vos: terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis, sicut locutus est vobis.

Deuteronomy 32:9Pars autem Domini, populus ejus: Jacob funiculus hæreditatis ejus. + 32.9 Pars autem Domini populus ejus. Cum Deus universas gentes creavit, solos Isrælitas elegit, quos sua cognitione signis et miraculis glorificavit.

1 Samuel 2:9Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent: quia non in fortitudine sua roborabitur vir.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 15:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 15:15Exodus 15Exodus 15:17 →