Exodus 15:25
At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum: quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt: ibi constituit ei præcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum, + 15.25 Qui ostendit ei, etc. AUG., Quæst. 57 in Exod. Genus ligni erat istam habens vim: an quolibet ligno facere poterat Deus, qui tanta mirabilia faciebat? Videtur tamen significare quod dictum est, ostendit ei, tanquam jam tale esset; nisi forte locus erat ubi ligna omnino non inveniebantur, ut hoc ipsum esset divini adjutorii, quod ei Dominus lignum ostendit, ubi nullum erat, et per lignum aquas dulces fecit, præfigurans gloriam et gratiam crucis. Sed in tali etiam ligno quis nisi creator et demonstrator laudandus est. Ibi constituit ei præcepta. ORIG., hom. 7 in Exod. Quare addidit: Postquam posuit illi Deus justitias et judicia, ibi tentabat eum dicens: Si audieris vocem Domini Dei tui. Videtur exponere quare justificationes et judicia dedit, ut scilicet tentaret eos si audirent vocem Domini Dei, et mandata ejus custodirent. Nam quantum ad priorem populum, quid eis boni aut perfecti murmurantibus et contradicentibus mandaretur, qui paulo post, mirabilium Dei obliti, ad idola convertuntur? Dantur ergo præcepta in quibus tententur; unde: Dedi vobis præcepta et justificationes non bonas in quibus non vivent Ezech. 20.. Tentati enim in præceptis non inveniuntur fideles, ideo inventum est eis mandatum esse ad mortem quod erat ad vitam. Idem enim, si servetur, vitam; si non servetur, mortem generat. Non servantibus ergo dicuntur mandata non bona, et in quibus non vivant. Sed admisto ligno crucis, in dulcedinem versa, et spiritualiter intellecta, et servata sunt mandata vitæ. Cunctum languorem quem posui in Ægypto, non inducam super te. Videtur dicere quod si quis servet mandata nullam ægritudinem patiatur, id est nec febres, nec alios dolores corporeos. Sed omnino Job justissimus, et omni pietate plenus, a capite usque ad pedes repletur ulcere pessimo. Sed justi non habent illas infirmitates quas Ægyptii. Ægyptus est mundus: diligere ergo mundum et quæ in mundo sunt, Ægyptius languor est; observare menses, tempora, stellarum cursibus adhærere, servire carni, luxuriæ operam dare et deliciis vacare, Ægyptius languor est. Venerunt autem, etc. ORIG., ibid. Non ante in Elim ducitur populus, ubi erant duodecim fontes aquarum, quibus nil inerat amaritudinis, sed amœnitas plurima ex densitate palmarum: sed prius ductus est ad aquas salsas et amaras, quibus per lignum a Domino monstratum dulcoratis, venitur ad fontes. Si historiam solam sequamur, non multum nos ædificat scire ad quem locum primo venerint, ad quem secundo. Primo autem ducitur populus ad litteram legis, a qua dum permanet in amaritudine sua, recedere non potest. Cum ergo per lignum vitæ fuerit indulcorata, et spiritualiter intellecta, de Veteri Testamento transit ad Novum, et ad duodecim apostolicos fontes, ubi reperiuntur arbores septuaginta palmarum. Non enim soli duodecim apostoli fidem Christi prædicaverunt, sed et alii septuaginta, per quos palmas victoriæ Christi mundus agnovit. Non sufficit ergo populo Dei aquam Mara bibere, quamvis indulcoratam per lignum vitæ; solum Vetus Testamentum non sufficit ad bibendum, veniendum est enim ad Novum, de quo sine scrupulo et difficultate potatur. Judæi etiam nunc apud Mara sunt, id est ad aquas amaras: nondum enim ostendit eis Deus lignum de quo dulcescunt, quia nisi crediderint, non intelligent Isa. 7..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
24Et murmuravit populus contra Moysen, dicens: Quid bibemus?
Cross References
Exodus 14:10Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Israël oculos, viderunt Ægyptios post se, et timuerunt valde: clamaveruntque ad Dominum,
Exodus 17:4Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens: Quid faciam populo huic? adhuc paululum, et lapidabit me.
Deuteronomy 8:16et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui. Et postquam afflixit ac probavit, ad extremum misertus est tui,
Joshua 24:21Dixitque populus ad Josue: Nequaquam ita ut loqueris erit, sed Domino serviemus.
Judges 2:22ut in ipsis experiar Israël, utrum custodiant viam Domini, et ambulent in ea, sicut custodierunt patres eorum, an non.
Judges 3:4Dimisitque eos, ut in ipsis experiretur Israëlem, utrum audiret mandata Domini quæ præceperat patribus eorum per manum Moysi, an non.