Judges 3:4
Dimisitque eos, ut in ipsis experiretur Israëlem, utrum audiret mandata Domini quæ præceperat patribus eorum per manum Moysi, an non.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 15:25At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum: quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt: ibi constituit ei præcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum, + 15.25 Qui ostendit ei, etc. AUG., Quæst. 57 in Exod. Genus ligni erat istam habens vim: an quolibet ligno facere poterat Deus, qui tanta mirabilia faciebat? Videtur tamen significare quod dictum est, ostendit ei, tanquam jam tale esset; nisi forte locus erat ubi ligna omnino non inveniebantur, ut hoc ipsum esset divini adjutorii, quod ei Dominus lignum ostendit, ubi nullum erat, et per lignum aquas dulces fecit, præfigurans gloriam et gratiam crucis. Sed in tali etiam ligno quis nisi creator et demonstrator laudandus est. Ibi constituit ei præcepta. ORIG., hom. 7 in Exod. Quare addidit: Postquam posuit illi Deus justitias et judicia, ibi tentabat eum dicens: Si audieris vocem Domini Dei tui. Videtur exponere quare justificationes et judicia dedit, ut scilicet tentaret eos si audirent vocem Domini Dei, et mandata ejus custodirent. Nam quantum ad priorem populum, quid eis boni aut perfecti murmurantibus et contradicentibus mandaretur, qui paulo post, mirabilium Dei obliti, ad idola convertuntur? Dantur ergo præcepta in quibus tententur; unde: Dedi vobis præcepta et justificationes non bonas in quibus non vivent Ezech. 20.. Tentati enim in præceptis non inveniuntur fideles, ideo inventum est eis mandatum esse ad mortem quod erat ad vitam. Idem enim, si servetur, vitam; si non servetur, mortem generat. Non servantibus ergo dicuntur mandata non bona, et in quibus non vivant. Sed admisto ligno crucis, in dulcedinem versa, et spiritualiter intellecta, et servata sunt mandata vitæ. Cunctum languorem quem posui in Ægypto, non inducam super te. Videtur dicere quod si quis servet mandata nullam ægritudinem patiatur, id est nec febres, nec alios dolores corporeos. Sed omnino Job justissimus, et omni pietate plenus, a capite usque ad pedes repletur ulcere pessimo. Sed justi non habent illas infirmitates quas Ægyptii. Ægyptus est mundus: diligere ergo mundum et quæ in mundo sunt, Ægyptius languor est; observare menses, tempora, stellarum cursibus adhærere, servire carni, luxuriæ operam dare et deliciis vacare, Ægyptius languor est. Venerunt autem, etc. ORIG., ibid. Non ante in Elim ducitur populus, ubi erant duodecim fontes aquarum, quibus nil inerat amaritudinis, sed amœnitas plurima ex densitate palmarum: sed prius ductus est ad aquas salsas et amaras, quibus per lignum a Domino monstratum dulcoratis, venitur ad fontes. Si historiam solam sequamur, non multum nos ædificat scire ad quem locum primo venerint, ad quem secundo. Primo autem ducitur populus ad litteram legis, a qua dum permanet in amaritudine sua, recedere non potest. Cum ergo per lignum vitæ fuerit indulcorata, et spiritualiter intellecta, de Veteri Testamento transit ad Novum, et ad duodecim apostolicos fontes, ubi reperiuntur arbores septuaginta palmarum. Non enim soli duodecim apostoli fidem Christi prædicaverunt, sed et alii septuaginta, per quos palmas victoriæ Christi mundus agnovit. Non sufficit ergo populo Dei aquam Mara bibere, quamvis indulcoratam per lignum vitæ; solum Vetus Testamentum non sufficit ad bibendum, veniendum est enim ad Novum, de quo sine scrupulo et difficultate potatur. Judæi etiam nunc apud Mara sunt, id est ad aquas amaras: nondum enim ostendit eis Deus lignum de quo dulcescunt, quia nisi crediderint, non intelligent Isa. 7..
Deuteronomy 33:8Levi quoque ait: [Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et judicasti ad aquas contradictionis. + 33.8 Perfectio. Quasi, quam sis perfectus, et quam sancta doctrina tua per Moysen declarasti. Vel a sancto viro tuo, id est Levitis, est perfectio tua et doctrina tua. Illi enim debent legem custodire, facere et docere. Perfectio tua. Choro angelorum et martyrum et omnium perfectorum ista dicuntur, qui perfectionem charitatis moriendo pro Domino impleverunt; et mundo renuntiantes, culmen ecclesiasticæ doctrinæ assecuti sunt, tanquam veri Levitæ in terra partem non habentes, sed cum Propheta dicentes: Dominus pars hæreditatis meæ, etc. Psal. 15.; secundum illud: Si quis vult venire post me, abneget se, etc. Luc. 9. Qui perdiderit animam suam propter me, etc. Matth. 10. Christus autem verus Levi, qui hæc omnia fecit et docuit. Ipsi Levitæ adhærent imitantes illum usque ad sanguinem, de cujus passione subditur: Quem probasti in tentatione, etc. Ad aquas. Locus est ubi Moysi et Aaron ingressum terræ promissionis contradixit. Ad aquas. Legem significat, quæ male viventibus introitum regni cœlestis contradixit. Aquæ, populi, qui contradicentes clamaverunt: Crucifige eum. Sanguis ejus super nos, et super filios nostros Matth. 27.. Ad cumulum perfectionis Levi adjungit:
Judges 3:1Hæ sunt gentes quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israëlem, et omnes qui non noverant bella Chananæorum:
2 Thessalonians 2:9cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus, + 2.9 Mendacibus et in omni seductione. Signa illa vocantur mendacia, vel quia non vera ut videntur, sed phantastica erunt. Vel si vera, Dei permissione ad mendacium trahent. Ideo mittet illis Deus. AUG., lib. 20, de Civit. Dei, c. 19. Deus diabolum ista facere permittet, etc., usque ad alias injustissime judicatum.