Exodus 15:5
Abyssi operuerunt eos; descenderunt in profundum quasi lapis. + 15.5 Descenderunt in profundum quasi lapis. ORIG. Quia scilicet tales non erant lapides de quibus suscitarentur filii Abrahæ, sed qui amarent profundum et liquidum elementum, id est amaram et fluxam præsentium voluptatem. Unde de ipsis dicitur: Demersi sunt quasi plumbum in aqua validissima. Peccatores graves sunt, et iniquitas super talentum plumbi legitur sedere: inde miqui merguntur in profundum quasi plumbum, sancti vero ambulant super aquas, quia leves sunt, et peccati pondere non gravantur. Christus super aquas ambulavit, qui vere peccatum non fecit: ambulavit et Petrus, sed paululum dubitavit; habuit enim aliquid plumbi, propter quod dicitur ei Matth. 14: Modicæ fidei, quare dubitasti? Omnes ergo per ignem salvantur, ut si forte de specie plumbi quidquam fuerit admissum, ignis decoquat et resolvat, ut efficiantur omnes aurum optimum, quia aurum terræ illius optimum quam habituri sunt sancti; et sicut fornax probat aurum, ita homines justos tribulatio. Veniendum est ergo omnibus ad conflatorium. Sedet enim Deus et conflat, et purgat filios Juda. Si quis multa opera bona et parum iniquitatis attulerit, illud parum tanquam igne resolvitur et purgatur, et totum remanet aurum purum. Si quis plus plumbi attulerit, plus exuritur, ut amplius decoquatur; ut et si parum, tamen aliquid auri purgati resideat; qui vero totus plumbeus venit, demergitur quasi plumbum in aqua validissima.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The depths have covered them: they sank into the bottom as a stone.
In Context
6Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine: dextera tua, Domine, percussit inimicum.
Cross References
Exodus 15:10Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare: submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.
Jeremiah 51:63Cumque compleveris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem, et projicies illum in medium Euphraten,
Jonah 2:2Et oravit Jonas ad Dominum Deum suum de ventre piscis,
Matthew 18:6qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. + 18.6 Qui autem scandalizaverit. Etsi hoc generaliter dicitur contra omnes, etc., usque ad nos oportet consulere expedit, etc. Expedit. Quia multo melius est pro culpa brevem suscipere pœnam quam æternis servari cruciatibus. Non enim judicabit Deus bis in idipsum.