Matthew 18:6
qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. + 18.6 Qui autem scandalizaverit. Etsi hoc generaliter dicitur contra omnes, etc., usque ad nos oportet consulere expedit, etc. Expedit. Quia multo melius est pro culpa brevem suscipere pœnam quam æternis servari cruciatibus. Non enim judicabit Deus bis in idipsum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit:
Cross References
Psalms 105:15Et dedit eis petitionem ipsorum, et misit saturitatem in animas eorum. + 105.15 Saturitatem. Non est hæc saturitas de qua dicitur. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur Matth. 5.. In animas eorum. AUG. Animalitatem, quæ sustentatur esca: Unde et in Evangelio: Nonne anima est plus quam esca? Vel, animas, ut voluntas, quæ desperando petierat, copia vinceretur; saturitatem, sequitur seditio, unde subdit. 1
Zechariah 13:7Framea, suscitare super pastorem meum, et super virum cohærentem mihi, dicit Dominus exercituum: percute pastorem, et dispergentur oves: et convertam manum meam ad parvulos.
Matthew 18:14Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis.
Luke 17:1Et ait ad discipulos suos: Impossibile est ut non veniant scandala: væ autem illi per quem veniunt. + 17.1 Et ait ad discipulos. Sciendum cum Dominus de misericordia loqueretur, Pharisæi avari in irrisione perseverabant, in quo infirmis auditoribus scandalum, ne attenderent, faciebant. Hos ergo increpat loquens apostolis, scilicet quod illi suo vitio faciebant, ut evenirent scandala per se quæ non poterant non evenire in mundo ærumnis et erroribus plenissimo.
Romans 14:13Non ergo amplius invicem judicemus: sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum. + 14.13 Non ergo amplius. Non usurpemus nobis quod ad nos non pertinet. Non reprehendamus ea quæ nescimus quo animo fiant; vel etiam si aperta, non ita reprehendamus, ut de sanitate desperemus. In his enim duobus temerarium est judicium, et vel superbia, vel inevidentia, unde dicitur: Nolite judicare et non judicabimini Luc. 6..
Romans 15:1Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.