The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 15 › Exodus 15:6

Exodus 15:6

Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine: dextera tua, Domine, percussit inimicum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thy right hand, O LORD, is become glorious in power: thy right hand, O LORD, hath dashed in pieces the enemy.

In Context

5Abyssi operuerunt eos; descenderunt in profundum quasi lapis. + 15.5 Descenderunt in profundum quasi lapis. ORIG. Quia scilicet tales non erant lapides de quibus suscitarentur filii Abrahæ, sed qui amarent profundum et liquidum elementum, id est amaram et fluxam præsentium voluptatem. Unde de ipsis dicitur: Demersi sunt quasi plumbum in aqua validissima. Peccatores graves sunt, et iniquitas super talentum plumbi legitur sedere: inde miqui merguntur in profundum quasi plumbum, sancti vero ambulant super aquas, quia leves sunt, et peccati pondere non gravantur. Christus super aquas ambulavit, qui vere peccatum non fecit: ambulavit et Petrus, sed paululum dubitavit; habuit enim aliquid plumbi, propter quod dicitur ei Matth. 14: Modicæ fidei, quare dubitasti? Omnes ergo per ignem salvantur, ut si forte de specie plumbi quidquam fuerit admissum, ignis decoquat et resolvat, ut efficiantur omnes aurum optimum, quia aurum terræ illius optimum quam habituri sunt sancti; et sicut fornax probat aurum, ita homines justos tribulatio. Veniendum est ergo omnibus ad conflatorium. Sedet enim Deus et conflat, et purgat filios Juda. Si quis multa opera bona et parum iniquitatis attulerit, illud parum tanquam igne resolvitur et purgatur, et totum remanet aurum purum. Si quis plus plumbi attulerit, plus exuritur, ut amplius decoquatur; ut et si parum, tamen aliquid auri purgati resideat; qui vero totus plumbeus venit, demergitur quasi plumbum in aqua validissima.

7Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos: misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam. + 15.7 Misisti iram tuam, etc. AUG. quæst. 55 in Exod. Alia littera: Misisti spiritum tuum et cooperuit eos mare, etc. Ecce jam quinto commemoratur Spiritus Dei, etc., usque ad Scriptura tantummodo jubens sine adjutorio gratiæ.

Read all of Exodus 15

Cross References

Exodus 15:11Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia? + 15.11 Quis similis tui, etc. ORIG., ut supra. Non simulacris gentium comparat Deum, nec dæmonibus qui sibi falso nomen deorum asciscunt, sed dicit illos deos qui per gratiam et participationem Dei appellantur, secundum illud psal. LXXXI: Ego dixi: Dii estis. Et ibid.: Deus stetit in synagoga deorum. Sed hi quamvis capaces sint Dei, et hoc nomine per gratiam donari videantur, nullus ei similis in potentia vel natura; quod autem dicitur, similes ei erimus, similitudo hæc non ad naturam, sed ad gratiam revocatur, sicut pictura est similis ei cujus imago in ipsa exprimitur, quantum ad gratiam, sed longe dissimilis quantum ad substantiam. Illa enim species carnis est, et decor vivi corporis; ista colorum fucus, et cera tabulis sensu carentibus superposita. Nullus ergo in diis similis Domino, invisibilis scilicet, incorporeus, incommutabilis, sine initio et sine fine. Nullus creator omnium nisi Pater creans omnia per Filium, et in Spiritu sancto omnia sanctificans.

Psalms 2:9Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos. + 2.9 Reges eos. AUG. Partim reges, partim franges, secundum illud: Ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum Luc. 2., ut qui justus est, justificetur adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc Apoc. 22.. Virga ferrea. CASS. Potestas Christi, virga ferrea; peccator, vas figuli, quod et luteum et facile frangitur. 1

Psalms 44:3Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in æternum. + 44.3 Speciosus forma. CASS. Incipit de laude sponsi prius a forma. Benedixit. Priora dixit Propheta ex persona Dei, hæc ex sua; vel omnia ex se. Vel, eructat verbum, qui dicit Deo hymnum. Dico opera. AUG. ad laudem ejus, qui ex eo. Lingua, calamus. Quia quod dico, et scribo. Vel, velociter: quia cito ventura quæ scribo. CASS. In labiis. Quia, eo loquente, mundus gratiam reconciliationis accepit. 1

Psalms 60:5Inhabitabo in tabernaculo tuo in sæcula; protegar in velamento alarum tuarum. + 60.5 Inhabitabo. CASS. De beneficiis Dei confidit, ut contra pericula mundi in tabernaculo Dei tutus perseveret. In sæcula. Quousque sæcula peragantur; quia etsi multi contra: Protegar in velamento. Protegar in velamento alarum. Quæ nec onerant, et omnem læsionem avertunt. In sæcula, non unus homo usque in sæcula, sed Ecclesia, quæ usque ad finem mundi accolit in terra, et nunquam eradicatur per adversa. 1

Psalms 77:10Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare. 1

Psalms 89:14Repleti sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris. + 89.14 Mane misericordia tua exsultavimus, et delectati sumus. AUG., CASS. Modo nox, in qua esurimus: tunc autem satiabimur vultu, unde: Satiabor cum apparuerit gloria tua. Et alibi: Mane astabo tibi, et videbo. Nunc autem pro eo lætati sumus, et in malignis diebus in quibus dicimus: Respice in servos. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 15:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 15:5Exodus 15Exodus 15:7 →