The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 15 › Exodus 15:7

Exodus 15:7

Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos: misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam. + 15.7 Misisti iram tuam, etc. AUG. quæst. 55 in Exod. Alia littera: Misisti spiritum tuum et cooperuit eos mare, etc. Ecce jam quinto commemoratur Spiritus Dei, etc., usque ad Scriptura tantummodo jubens sine adjutorio gratiæ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And in the greatness of thine excellency thou hast overthrown them that rose up against thee: thou sentest forth thy wrath, which consumed them as stubble.

In Context

6Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine: dextera tua, Domine, percussit inimicum.

8Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ: stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.

Read all of Exodus 15

Cross References

Exodus 5:12Dispersusque est populus per omnem terram Ægypti ad colligendas paleas.

Deuteronomy 33:26Non est deus alius ut Deus rectissimi, ascensor cæli, auxiliator tuus. Magnificentia ejus discurrunt nubes, + 33.26 Non est Deus. Supradicta admirans in laude Christi, qui hæc omnia fecit lætabundus erumpit. Ascensor cœli. Propria virtute ascendit, et quotidie Ecclesiam ad se trahit. Trahe me post te, curre in odorem unguentorum tuorum Cant. 1.. Nubes. Apostoli, qui pluunt verbis, coruscant miraculis: quos ascendens in cœlum misit ad prædicandum; unde: Vocem dederunt nubes Psal. 76., quæ scilicet nullo remorante discurrunt, non sua, sed Christi virtute signa et prodigia facientes, et quasi coruscationibus corda mortalium terrentes, unde: Bonum certamen certavi, cursum consummavi II Tim. 4..

Psalms 59:13Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. 1

Psalms 148:13quia exaltatum est nomen ejus solius. + 148.13 Confessio. CAS. Supra dixit prius de cœlo, postea de terra; hic de omnibus simul. Et accipit per cœlum omnia superiora, et per terram omnia inferiora. AUG. Confessio ejus super cœlum et terram. Illum omnia confitentur in se vel in aliis; pulchritudo omnium vox est confitentium in attendentibus ea, id est, attendentes laudent eum, et de terrenis et de cœlestibus, quo non est aliquid melius. 1

Isaiah 5:24Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israël blasphemaverunt. + 5.24 Radix eorum. ID. Prava cogitatio, ex qua procedit opus tanquam germen.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 15:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 15:6Exodus 15Exodus 15:8 →