The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 5 › Isaiah 5:24

Isaiah 5:24

Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israël blasphemaverunt. + 5.24 Radix eorum. ID. Prava cogitatio, ex qua procedit opus tanquam germen.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Therefore as the fire devoureth the stubble, and the flame consumeth the chaff, so their root shall be as rottenness, and their blossom shall go up as dust: because they have cast away the law of the LORD of hosts, and despised the word of the Holy One of Israel.

In Context

23qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo ! + 5.23 Qui justificatis impium pro muneribus. Supra dictum est, quia pro uvis attulerunt spinas, et fenum, et ligna, et stipulas, et vepres arsuros, quia non tantum ista fecerunt, sed et legem abjecerunt, et eloquium Dei blasphemaverunt. De quibus: De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.

25Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum: et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. + 5.25 Ideo iratus. ID. Notandum quod non exprobrat idololatriam et cætera peccata, sed quod abjecerunt legem Evangelii, et blasphemaverunt sanctum sermonem Domini: qui iratus fuerat contra principes et potentes, qui erant sapientes sibi et munera sequentes; quos devoravit lingua ignis, ut potentes potenter tormenta patiantur. Iratus est. ID. Non quod humanis subjaceat passionibus; sed qui delinquimus, nisi Dominum irascentem audierimus, non timemus. Et percussit, etc. Futura quasi præterita dicit prophetali certitudine.

Read all of Isaiah 5

Cross References

Exodus 5:12Dispersusque est populus per omnem terram Ægypti ad colligendas paleas.

Deuteronomy 28:24Det Dominus imbrem terræ tuæ pulverem, et de cælo descendat super te cinis, donec conteraris. + 28.24 Det Dominus imbrem terræ tuæ pulverem: quasi, sicut pulvis et cinis non faciunt fructum, sic doctrina tibi infusa non excitet germina virtutum, sed æternum prænuntiet interitum. Pulvis enim bonorum operum sterilitatem, cinis designat combustionem; quia paleæ peccatorum comburentur igni inexstinguibili.

1 Samuel 15:26Et ait Samuel ad Saul: Non revertar tecum, quia projecisti sermonem Domini, et projecit te Dominus ne sis rex super Israël. + 15.26 Non revertar. ID. Alia editio, etc., usque ad hic minatur et non permanet.

2 Kings 17:14Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam juxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt obedire Domino Deo suo.

Job 8:17Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur. + 8.17 Super acervum petrarum. Ibid. Radices sunt cogitationes; lapides, quia non additur vivi, homines boni et mali sunt; hypocrita ergo qui inter lapides moratur, cogitationes in quærenda admiratione hominum multiplicat: per omnia enim quæ agit occulta cogitatione laudes quærit, palam habens quod hostes prædentur. Ut Ezechias, qui post multa beneficia sibi facta, nuntiis regis Babylonis omnia sua bona ostendit: unde mox audit: Tollentur omnes in Babylonem II Reg. 20.; ita et dum laus quæritur, virtus et pulchritudo in manus inimici traditur, unde Baldad dicit: Et inter lapides commorabitur. Quia ibi stat, ubi suæ mentis intentionem solidat: qui etsi sit plenus bonis, si absorbuerit eum Deus, id est, per mortem tulerit, de loco, id est favoribus hujus vitæ; dicet: non novi te, ut fatuis virginibus dicitur Matth. 25.: et merito, quia non satis est ei nisi et alios sibi similes fecerit, et hoc est quod dicit: hæc est enim lætitia viæ ejus. Hæc est enim lætitia, etc. Ibid. Ut et pro illorum reatu puniatur, sed:

Psalms 50:17Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. + 50.17 Laudem tuam. AUG. Quod me creasti; quod peccantem non reliquisti; quod confiteri monuisti; quod mundasti. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 5:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 5:23Isaiah 5Isaiah 5:25 →