bible.software › Exodus › Exodus 16 › Exodus 16:1
Exodus 16:1
Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israël in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Ægypti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they took their journey from Elim, and all the congregation of the children of Israel came unto the wilderness of Sin, which is between Elim and Sinai, on the fifteenth day of the second month after their departing out of the land of Egypt.
In Context
2Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Moysen et Aaron in solitudine. + 16.2 Et murmuravit omnis congregatio Isræl, etc. ORIG., homil. 7 in Exod. O ingratus populus! desiderat Ægyptum, qui Ægyptios vidit exstinctos; et carnes Ægypti, qui Ægyptiorum carnes videt et piscibus datas et volatilibus! Murmurat adversus Mosen, imo Deum; sed primo ignoscitur, et secundo et fortassis tertio: sed si non desinant, sed persistant, audi quid sequitur, in libro Numerorum refertur Num. 21., et idem Apostolus retexit dicens I Cor. 10.: Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et a serpentibus perierunt. Scripta sunt hæc propter nos, in quos fines sæculorum devenerunt. Sed si non desinimus murmurare et conqueri contra Deum, incurremus simile offensionis periculum vel exemplum. Cum enim de cœlesti intemperie, fructuum infecunditate, imbrium raritate, et de prosperitate aliorum et aliorum improsperitate causamur, contra Deum murmuramus. Sed hæc primo ignoscuntur, in persistentes graviter vindicantur, quia mittentur in eos serpentes, id est, immundis et veneficis spiritibus tradentur, qui occultis morsibus penetralia cordis depascantur. ORIG. Propter correctionem legentium indicatur populi peccatum: quia murmuraverit et ingratus fuerit beneficiis divinis, cum cœleste manna susceperit. Secundo mense, quinta decima die mensis, quod non sine ratione scriptum est. Recordare de legibus paschæ quæ dicta sunt Num. 9., et invenies ibi hoc esse tempus quod statuitur ad secundum pascha faciendum his qui immundi in anima fuerint, vel occupati negotiis peregrinis. Qui non fuerant immundi anima, vel non longe peregrinabantur, quarta decima die primi mensis fecerunt pascha; longe vero peregrini, et immundi, secundum pascha in hoc tempore faciunt, in quo manna de cœlo descendit. In die quo primum pascha fit, non descendit manna, sed in quo secundum: primum pascha populi Judaici est; secundum, nostrum. Nos enim fuimus in anima immundi, qui colebamus idola; et peregrini, et longinqui fuimus, hospites et peregrini testamentorum Dei, etc. Eph. 2. Sed datur manna de cœlo, non in die quo primum pascha fit, sed quo secundum: Panis enim qui de cœlo descendit Joan. 6. non venit ad illos qui primam solemnitatem celebrabant, sed ad nos, qui suscepimus secundam. Etenim pascha nostrum immolatus est Christus, qui verus homo panis de cœlo descendit I Cor. 5. Videamus interim quid in hac die gestum monstretur: Quarta decima die mensis secundi murmuravit populus, etc.
Read all of Exodus 16
Cross References
Exodus 15:27Venerunt autem in Elim filii Israël, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ: et castrametati sunt juxta aquas.
Numbers 33:10Sed et inde egressi, fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro, + 33.10 Sed et inde egressi, etc., super mare Rubrum. Quia post apostolicam doctrinam et dulces fructus triumphorum, interdum apparent præterita discrimina. Profectique de Elim applicuerunt juxta mare Rubrum. Nota quia jam non intrant in mare, sufficit semel intrasse; sed applicant juxta, et mare quidem vident et undas, sed motus ejus et impetus non timent. Mari Rubro, etc. HIERON., ubi supra. Hebraice etc., usque ad postquam egressi sunt de Ramesse.
Ezekiel 30:15Et effundam indignationem meam super Pelusium, robur Ægypti, et interficiam multitudinem Alexandriæ.
This Verse In Other Editions
Study Exodus 16:1