The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 16 › Exodus 16:2

Exodus 16:2

Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Moysen et Aaron in solitudine. + 16.2 Et murmuravit omnis congregatio Isræl, etc. ORIG., homil. 7 in Exod. O ingratus populus! desiderat Ægyptum, qui Ægyptios vidit exstinctos; et carnes Ægypti, qui Ægyptiorum carnes videt et piscibus datas et volatilibus! Murmurat adversus Mosen, imo Deum; sed primo ignoscitur, et secundo et fortassis tertio: sed si non desinant, sed persistant, audi quid sequitur, in libro Numerorum refertur Num. 21., et idem Apostolus retexit dicens I Cor. 10.: Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et a serpentibus perierunt. Scripta sunt hæc propter nos, in quos fines sæculorum devenerunt. Sed si non desinimus murmurare et conqueri contra Deum, incurremus simile offensionis periculum vel exemplum. Cum enim de cœlesti intemperie, fructuum infecunditate, imbrium raritate, et de prosperitate aliorum et aliorum improsperitate causamur, contra Deum murmuramus. Sed hæc primo ignoscuntur, in persistentes graviter vindicantur, quia mittentur in eos serpentes, id est, immundis et veneficis spiritibus tradentur, qui occultis morsibus penetralia cordis depascantur. ORIG. Propter correctionem legentium indicatur populi peccatum: quia murmuraverit et ingratus fuerit beneficiis divinis, cum cœleste manna susceperit. Secundo mense, quinta decima die mensis, quod non sine ratione scriptum est. Recordare de legibus paschæ quæ dicta sunt Num. 9., et invenies ibi hoc esse tempus quod statuitur ad secundum pascha faciendum his qui immundi in anima fuerint, vel occupati negotiis peregrinis. Qui non fuerant immundi anima, vel non longe peregrinabantur, quarta decima die primi mensis fecerunt pascha; longe vero peregrini, et immundi, secundum pascha in hoc tempore faciunt, in quo manna de cœlo descendit. In die quo primum pascha fit, non descendit manna, sed in quo secundum: primum pascha populi Judaici est; secundum, nostrum. Nos enim fuimus in anima immundi, qui colebamus idola; et peregrini, et longinqui fuimus, hospites et peregrini testamentorum Dei, etc. Eph. 2. Sed datur manna de cœlo, non in die quo primum pascha fit, sed quo secundum: Panis enim qui de cœlo descendit Joan. 6. non venit ad illos qui primam solemnitatem celebrabant, sed ad nos, qui suscepimus secundam. Etenim pascha nostrum immolatus est Christus, qui verus homo panis de cœlo descendit I Cor. 5. Videamus interim quid in hac die gestum monstretur: Quarta decima die mensis secundi murmuravit populus, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the whole congregation of the children of Israel murmured against Moses and Aaron in the wilderness:

In Context

1Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israël in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Ægypti.

3Dixeruntque filii Israël ad eos: Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate: cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame? + 16.3 Sedebamus super ollas, etc. Greges ovium habebant et armenta boum, de quibus comedere poterant; sed desiderio piscium et avium, quibus Ægyptus abundat, æstuabant.

Read all of Exodus 16

Cross References

Exodus 14:11et dixerunt ad Moysen: Forsitan non erant sepulchra in Ægypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine: quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex Ægypto? + 14.11 Forsitan non erant sepulcra, etc? ORIG., homil. 5 in Exod. Hæc fatiscentis in tentatione animi verba sunt: beatus est qui sic tentationes excipit ut nulla ei cogitatio ambiguitatis obrepat. Petro etiam dicitur Matth. 13: Modicæ fidei, quare dubitasti? Tentationis et fragilitatis hæc verba sunt. Alioquin falsum est, melius est enim in eremo mori quam Ægyptiis servire. Qui enim in eremo moritur, hoc ipso quod separatus est ab Ægyptiis, id est rectoribus tenebrarum et e potestate Satanæ, habuit aliquem profectum, etiamsi ad integrum non potuit pervenire. Melius est enim perfectam vitam quærenti in itinere mori, quam nec proficisci. Unde eorum videtur falli opinio, qui dum arduum et periculosum iter virtutis exponunt, nec incipiendum judicant. Melius est enim in itinere mori, quam inter Ægyptios necari et falsis atque amaris fluctibus obrui.

Psalms 106:7et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis. 1

Psalms 106:25Dixit, et stetit spiritus procellæ, et exaltati sunt fluctus ejus. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 16:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 16:1Exodus 16Exodus 16:3 →