The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 16 › Exodus 16:20

Exodus 16:20

Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere cœpit vermibus, atque computruit: et iratus est contra eos Moyses. + 16.20 Sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, etc. Principium alterius vitæ, in qua non licebit vacare doctrinæ, sed manna computrescet, et vermibus scatebit, id est, pœnam eis æternam generabit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Notwithstanding they hearkened not unto Moses; but some of them left of it until the morning, and it bred worms, and stank: and Moses was wroth with them.

In Context

19Dixitque Moyses ad eos: Nullus relinquat ex eo in mane.

21Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum: cumque incaluisset sol, liquefiebat. + 16.21 Cumque incaluisset sol, liquefiebat. Quia tunc omnis Scripturæ intellectus patebit, quia nunc videmus per speculum in ænigmate, tunc autem videbimus facie ad faciem I Cor. 13..

Read all of Exodus 16

Cross References

Numbers 12:3(erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra),

Matthew 6:19Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur. + 6.19 Nolite thesaurizare. Ad munditiam cordis terrena erogari præcipit.

Mark 10:14Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei. + 10.14 Talium enim est regnum Dei. Talium significanter dicit, non istorum. Quasi dicat: Mores regnant, non ætas. His promittitur regnum cœlorum qui similem habent simplicitatem et innocentiam, quibus congruit illud apostolis: Nolite effici parvuli sensibus, sed malitia parvuli estote I Cor. 14..

Luke 12:33Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cælis: quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit. + 12.33 Vendite. Non tantum non timeatis ne propter regnum militantibus vitæ necessaria desint, sed etiam possessa vendite propter eleemosynam, quæ est via ad regnum, dum per eam peccata redimuntur. Non tantum cibos vestros communicate pauperibus, sed etiam vendite vestras possessiones, ut omnibus vestris semel pro Domino spretis postea labore manuum vestrarum operemini, unde vivatis vel eleemosynam faciatis. Date eleemosynam. Qui pro cœlo omnia mundana spernit vendat quæ habet et distribuat: qui non est tantæ virtutis, de his quæ habet eleemosynam det. Non deficientem. Temporalia, vel ex sua fragilitate deficiunt, vel si quid solidum superest, ut lapides pretiosi, a furibus possunt tolli. Sed data pro Christo æternum fructum conferunt in cœlis.

Hebrews 13:5Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam: + 13.5 Sint mores. Postquam sua Hebræi perdiderant, volebant iterum congregare: quod Apostolus prohibet. Sed ne dicerent: Quid si necessaria defecerint? subdit consolationem. Sine avaritia. Avarus est qui tenax est in largiendo, cupidus in accipiendo. Non te deseram. Hoc Deus dicit omni speranti in se, sicut Josue, ita est nobiscum, ut confidenter dicamus, etc. Neque derelinquam. Derelinqueretur qui fame periret: sed quia hoc non est, ne sit homo cupidus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 16:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 16:19Exodus 16Exodus 16:21 →