Matthew 6:19
Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur. + 6.19 Nolite thesaurizare. Ad munditiam cordis terrena erogari præcipit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 31:24Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi: Fiducia mea; + 31.24 Si putavi aurum. GREG. in Job., l. 22. De Creatore quippe desperasse fuerat, si spem in creaturam posuisset: qui enim labenti innititur, necesse est ut cum labente labatur.
Psalms 62:10Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam: introibunt in inferiora terræ; + 62.10 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam. Rex vero. Confert in his duobus versibus bona et mala diversarum partium. In inferiora terræ. CASS. Quia non ad cœlos evecti sunt. A terra sorbentur malæ cogitationes, quia de terra natæ, in ima terræ, quasi in cœnum, vergunt. 1
Proverbs 16:16[Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.
Ecclesiastes 2:26Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam; peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo; sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis.] + 2.26 Homini bono. ID. Corrigenti mores suos, etc., usque ad et spiritus præsumptione composita esse.
Zephaniah 1:18Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die iræ Domini: in igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.]
Luke 12:21Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives. + 12.21 Et non est in Deum dives. In Deum dives est qui transitoria contemnens pauperibus distribuit, cujus exspectatio Dominus est, cujus substantia, id est conscientiæ possessio qua sustentatur et pascitur, est apud Deum, non in sacculis terræ.