bible.software › Exodus › Exodus 16 › Exodus 16:24
Exodus 16:24
Feceruntque ita ut præceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they laid it up till the morning, as Moses bade: and it did not stink, neither was there any worm therein.
In Context
23Qui ait eis: Hoc est quod locutus est Dominus: Requies sabbati sanctificata est Domino cras: quodcumque operandum est, facite, et quæ coquenda sunt coquite: quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane. + 16.23 Requies sabbati, etc. Audiendo verbum Dei et faciendo, vel bene vivendo et aliis misericordiam præstando. Quod reponebatur pro sabbato non corrumpebatur, quia bona pro futura requie facta, in futura vita manent integra. Alioquin ebulliebant vermes et computrescebat quod servabatur: qui enim propter præsentem vitam et amorem sæculi thesaurizant, illis ebullit vermis qui non morietur.
25Dixitque Moyses: Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini: non invenietur hodie in agro.
Read all of Exodus 16
Cross References
Exodus 16:20Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere cœpit vermibus, atque computruit: et iratus est contra eos Moyses. + 16.20 Sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, etc. Principium alterius vitæ, in qua non licebit vacare doctrinæ, sed manna computrescet, et vermibus scatebit, id est, pœnam eis æternam generabit.
This Verse In Other Editions
Study Exodus 16:24