Exodus 16:23
Qui ait eis: Hoc est quod locutus est Dominus: Requies sabbati sanctificata est Domino cras: quodcumque operandum est, facite, et quæ coquenda sunt coquite: quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane. + 16.23 Requies sabbati, etc. Audiendo verbum Dei et faciendo, vel bene vivendo et aliis misericordiam præstando. Quod reponebatur pro sabbato non corrumpebatur, quia bona pro futura requie facta, in futura vita manent integra. Alioquin ebulliebant vermes et computrescebat quod servabatur: qui enim propter præsentem vitam et amorem sæculi thesaurizant, illis ebullit vermis qui non morietur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
24Feceruntque ita ut præceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo.
Cross References
Exodus 20:8Memento ut diem sabbati sanctifices.
Exodus 31:15Sex diebus facietis opus: in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.
Leviticus 23:3Sex diebus facietis opus: dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus: omne opus non facietis in eo: sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris.
Numbers 11:8Circuibatque populus, et colligens illud, frangebat mola, sive terebat in mortario, coquens in olla, et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati.
Luke 23:56Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. + 23.56 Et revertentes. Inspecta Domini sepultura revertentes parant aromata et unguenta, qui lecta, audita, recordata, passione Domini, ad opera virtutum quibus Christus delectetur se convertunt, et sabbato silent. Post sabbatum cum muneribus venturi ad Dominum, cum finita præsentis vitæ parasceve in beata quiete gaudentes exspectant tempus resurrectionis, quo Christo occurrunt cum redolentibus actionum aromatibus. Et sabbato, etc. Mandatum erat, ut sabbati silentium a vespera usque ad vesperam servaretur. Ideo mulieres sepulto Domino, quandiu licebat operari, in unguentis præparandis occupantur parasceve usque ad solis occasum, et transacto sabbato occidente sole, ut mane venientes ungerent eum, quia vespere sabbati, præoccupante jam noctis articulo, monumentum adire non poterant.