The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 16 › Exodus 16:31

Exodus 16:31

Appellavitque domus Israël nomen ejus Man: quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi similæ cum melle.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the house of Israel called the name thereof Manna: and it was like coriander seed, white; and the taste of it was like wafers made with honey.

In Context

30Et sabbatizavit populus die septimo.

32Dixit autem Moyses: Iste est sermo, quem præcepit Dominus: Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes: ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Ægypti.

Read all of Exodus 16

Cross References

Numbers 11:6Anima nostra arida est: nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man.

Song of Solomon 2:3Sponsa Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. + 2.3 Sicut malus, etc. Sponsa laudata et exemplo sponsi ad patiendum admonita, reciproca laude sponsum attollit, quod inter bonorum opera [singulariter] similiter sanctus emineat, et se passuram promittit quod patitur, eo præsidente, qui est refrigerium et refectio. Sicut malus. Unguentorum odor, quamvis suaviter redolet, non est tamen ad edendum suave. Malum autem optimi saporis et odoris tale est, ut fauces dulcore delectet, et spiritum mulceat odoratus. Sub umbra. Ideo dilectum omnibus propono, quia in sola pietatis ejus protectione, cujus desiderio ardebam, refrigerium tribulationum me invenisse conspicio, et suavissimum donorum ejus fructum sentio, quo me perpetuo reficiendam confido. Desideraverat autem sub umbra auctoris respirare, cum se sole persecutionem fuscatam querebatur, cum Dei auxilium implorans clamabat: Indica mihi quem diligit anima mea: ubi pascas, ubi cubes in meridie; cum non solum pressurarum tædio fatigata, sed recordatione pulchritudinis et decoris ejus illecta dicebat: Lectulus noster floridus; cujus desiderii se compotem factam ostendit, dicens: Sub umbra. Et notandum quod superius tigna cedrina et laquearia cypressina prædicabat, non tamen horum sibi protectionem sufficere memorabat; sed solam vitæ arborem, in cujus umbra quiesceret, et fructu reficeretur quærebat, quia sancti exemplis, doctrina, et intercessione, suffragia ferunt: soli tamen Salvatori dicere habemus, Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt Psal. 35.. Sedi et fructus, etc. Non dicit sedeo, sed sedi. Hujusmodi profectus sunt Ecclesiarum, ut in exordio desideret quispiam in virtutum umbra consedere ut ad eum veniat corpus ejus, ex quo umbra nascitur: ideo et nativitas Jesu ab umbra cœpit, et in veritate finitur. Sicut dicitur: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi Luc. 1.. Sic postea ad meliora fit transitus. Dulcis. Quia in eo intelligit anima causam vitæ, dum et corporaliter percipit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 16:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 16:30Exodus 16Exodus 16:32 →