The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 16 › Exodus 16:32

Exodus 16:32

Dixit autem Moyses: Iste est sermo, quem præcepit Dominus: Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes: ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Ægypti.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Moses said, This is the thing which the LORD commandeth, Fill an omer of it to be kept for your generations; that they may see the bread wherewith I have fed you in the wilderness, when I brought you forth from the land of Egypt.

In Context

31Appellavitque domus Israël nomen ejus Man: quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi similæ cum melle.

33Dixitque Moyses ad Aaron: Sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras, + 16.33 Et repone coram, etc. AUG. quæst. 61 in Exod. Quæri potest ubi Aaron reponeret ante Dominum, quando nec ullum tabernaculum fuit, nec arca testamenti jam fuerat constituta. An forte de futuro, ideo dixit repone, ut intelligatur tunc ante Dominum posse reponi, quando futura arca erat? An potius ante Dominum dictum est, quod fit ipsa devotione offerendi, in quocunque loco poneretur? Ubi enim non est Deus? Sed quod adjungit: Et reposuit Aaron ante tabernaculum ad reservandum, priorem magis sensum asserit. Hoc enim modo Scriptura dixit per prolepsim, quod post factum est cum esse cœpit tabernaculum testimonii.

Read all of Exodus 16

Cross References

Psalms 105:5ad videndum in bonitate electorum tuorum; ad lætandum in lætitia gentis tuæ: ut lauderis cum hæreditate tua. + 105.5 Ad videndum, etc. AUG., ut videamus te in ea bonitate, quam præstas electis, id est per gratiam tuam videamus, ne cæci remaneamus. Ut lauderis: mirum est in plerisque codicibus, etc., usque ad quia non laudatur nisi propter te. 1

Luke 22:19Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem. + 22.19 Et accepto. Finitis veteris Paschæ solemniis transit ad novum, quod in suæ redemptionis memoria in Ecclesiam frequentare desiderat, ut pro carne et sanguine agni, suæ carnis et sanguinis sacramentum in panis et vini figura substituat. Frangit et porrigit, ut ostendat sui corporis fractionem non sine sua sponte futuram. Agit gratias de veteribus terminatis, et novis incipiendis. Pane, etc. Quia panis corpus confirmat, vinum operatur sanguinem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 16:32

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 16:31Exodus 16Exodus 16:33 →