The Bible Software
bible.software › Exodus › Exodus 16 › Exodus 16:36

Exodus 16:36

Gomor autem decima pars est ephi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now an omer is the tenth part of an ephah.

In Context

35Filii autem Israël comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem: hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terræ Chanaan. + 16.35 Filii autem Isræl comederunt manna quadraginta annis, etc. AUG., ibid., quæst. 62. Alia littera: Filii autem Isræl ederunt manna quadraginta annis, etc., usque ad noverat enim Deus quid desiderarent et ex quo genere carnis satiaret eos. Comederunt manna quadraginta annis. Corpus Christi, scilicet Verbum Dei, quod percipimus nunc in ænigmate, tunc autem facie ad faciem I Cor. 13. Donec venirent in terram habitabilem, etc. AUG., quæst. 63 in Exod., tom. 3. Alia littera: Quousque venirent in partem Phœnicis. Per repetitionem exponit quam terram dixit habitari, etc., usque ad multarum enim terrarum, locorum, fluminum et urbium nomina certis causis mutavit antiquitas.

Read all of Exodus 16

Cross References

Exodus 16:16Hic est sermo, quem præcepit Dominus: Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum: gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum quæ habitant in tabernaculo sic tolletis. + 16.16 Juxta numerum animarum vestrarum, etc. AUG., locutio 78. Sæpe Scriptura homines animas appellat, a parte totum: non facile autem carnes pro hominibus, sed carnem; sicut psal. LV: Non timebo quid faciat caro; quod apertius in psalmo eodem ait, quid faciat mihi homo. Non autem diceret, secundum numerum carnium vestrarum, sicut dixit, secundum numerum animarum vestrarum.

Ruth 2:17Collegit ergo in agro usque ad vesperam: et quæ collegerat virga cædens et excutiens, invenit hordei quasi ephi mensuram, id est, tres modios. + 2.17 Quasi ephi. Cum in lectione per sanctæ Trinitatis confessionem discit catholicam fidem. In ephi mensura, quæ tres modios continet, signatur una divinitatis substantia, et trium personarum proprietas.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 16:36

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 16:35Exodus 16