The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 16 › Exodus 16:35

Exodus 16:35

Filii autem Israël comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem: hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terræ Chanaan. + 16.35 Filii autem Isræl comederunt manna quadraginta annis, etc. AUG., ibid., quæst. 62. Alia littera: Filii autem Isræl ederunt manna quadraginta annis, etc., usque ad noverat enim Deus quid desiderarent et ex quo genere carnis satiaret eos. Comederunt manna quadraginta annis. Corpus Christi, scilicet Verbum Dei, quod percipimus nunc in ænigmate, tunc autem facie ad faciem I Cor. 13. Donec venirent in terram habitabilem, etc. AUG., quæst. 63 in Exod., tom. 3. Alia littera: Quousque venirent in partem Phœnicis. Per repetitionem exponit quam terram dixit habitari, etc., usque ad multarum enim terrarum, locorum, fluminum et urbium nomina certis causis mutavit antiquitas.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the children of Israel did eat manna forty years, until they came to a land inhabited; they did eat manna, until they came unto the borders of the land of Canaan.

In Context

34sicut præcepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum.

36Gomor autem decima pars est ephi.

Read all of Exodus 16

Cross References

Numbers 32:13Iratusque Dominus adversum Israël, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quæ fecerat malum in conspectu ejus.

Numbers 33:48Profectique de montibus Abarim, transierunt ad campestria Moab, supra Jordanem, contra Jericho. + 33.48 Ad campestria Moab. ID. In quadragesima secunda mansione, etc., usque ad et spinas quæ suffocaverunt sementem verbi Dei de quibus dicitur: Versatus sum in miseria, dum mihi configitur spina Psal. 31.. ORIG. Ultima mansio est, etc., usque ad profectum mentis indicant et incrementa virtutum.

Deuteronomy 2:7Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum: novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam, per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit.

Deuteronomy 8:4Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam vetustate defecit, et pes tuus non est subtritus, en quadragesimus annus est:

Deuteronomy 34:1Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho: ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan, + 34.1 Ascendit ergo. Tam Moyses quam cæteri patres Veteris Testamenti per spiritum in altitudinem contemplationis levati, prævidere potuerunt gratiam Novi Testamenti, quæ in Christo data est, et virtutum collatione et cœlestis regni perceptione: sed eam in carne exspectare non potuerunt, in fide autem et spe mortui sunt, ad inferos deducti, ubi exspectabant Redemptoris adventum, qui per sanguinem suæ redemptionis inde eos liberaret. Ostenditque ei. Terram promissionis vidit Moyses, nec intravit, quia lex adventum Christi et doctrinam Evangelii verbis et figuris præsignavit, sed neminem ad perfectum duxit.

Nehemiah 9:15Panem quoque de cælo dedisti eis in fame eorum, et aquam de petra eduxisti eis sitientibus, et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram, super quam levasti manum tuam ut traderes eis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 16:35

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 16:34Exodus 16Exodus 16:36 →