The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 18 › Exodus 18:22

Exodus 18:22

qui judicent populum omni tempore: quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent: leviusque sit tibi, partito in alios onere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And let them judge the people at all seasons: and it shall be, that every great matter they shall bring unto thee, but every small matter they shall judge: so shall it be easier for thyself, and they shall bear the burden with thee.

In Context

21Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos, + 18.21 Provide autem, etc. Ad custodiam humilitatis ab alienigena instruitur, ne, qui tot arcana Dei ab ipso Deo discebat, extolleretur, et putaret se humano consilio non egere. Præfigurabatur etiam quod doctrina gentium Judæorum scientiam et superbiam superaret; et quæ in lege deerant, fideles ex gentibus complenda suggererent, et spiritualem intellectum ad legem Dei afferrent. Sciebat quoque Moyses quia hunc populum lex audiret, et faceret quæcunque diceret, legis quoque diminutio suggerente Evangelio fieret. Et constitue, etc. ORIG., hom. 11. Ordinabis, inquit, eos tribunos et centuriones, et indicabunt populum omni hora, verumtamen, quod gravius fuerit referent ad te. Audient principes populi et presbyteri plebis, qui debent omni hora populum judicare, semper et sine intermissione sedere in judicio, dirimere lites, et reconciliare dissidentes, in gratiam revocare discordes. Discat unusquisque ex Scripturis sanctis officium suum. Moyses, inquit, ut sit in his quæ ad Deum sunt, et verbum Dei edisserat populis. Cæteri vero principes, quos appellavit tribunos, quia tribui præsunt, vel centuriones, vel quinquagenarii qui præsunt minoribus judiciis, quæ ad singulos pertinent dirimentes. Quam figuram etiam in futuro sæculo servandam puto. Unde Matth. 19: Cum sederit filius hominis super thronum majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, etc. Vides ergo quia non solum Dominus judicat, cui omne judicium dedit Pater Joan. 5., sed constituit principes qui judicent de minoribus causis; verbum autem quod gravius fuerit, referant ad ipsum. Ideo dicit Dominus de quodam, Matth. 5: Quia reus erit concilii; de alio autem, Matth. 12: Reus erit gehennæ ignis. Sed et de omni verbo otioso dicuntur reddere rationem. Et ideo non dixit quia Deo præstabimus rationem, sicut de perjurio. Reddes autem Domino juramenta tua. Matth. 12: Regina quoque austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit eam. Ecce aliud genus judicii, Matth. 13: Qui habet aures audiendi, audiat: hæc enim omnia umbra sunt cœlestium et imago futurorum. IDEM. Sicut scriptum est Eccle. 1: Non satiabitur oculus visu, nec auris auditu, nec nos satiari possumus considerando quæ scripta sunt, quibus nos ædificet, quantis nos modis instruat. Cum enim conspicio quod Moyses propheta Deo plenus, cui Deus facie ad faciem loquebatur Exod. 33., consilium accepit a Jethro socero sacerdote Madian, admiratione nimia obstupesco. Audivit enim Moyses vocem soceri sui, et fecit quæcunque dixit ei. Non dixit, Quia Deus mihi loquitur quid agere debeam, quomodo ab homine consilium accipiam, et ab homine gentili, alieno a populo Dei? et non quis dicat, sed quid dicatur auscultat. Nos ergo si invenimus aliquid sapienter a gentilibus dictum, non cum auctoris nomine spernamus et dicta; nec quia legem Dei tenemus, convenit nobis tumere superbia et spernere prudentium verba; sed omnia probantes, quod bonum est teneamus. Qui autem hodie populis præsunt, non dico si jam eis aliqua a Deo revelata sunt: sed si in scientia legis aliquid meriti habent, consilium dedignantur inferioris, etiam sacerdotis, nedum laici, nedum gentilis: sed Moyses, qui erat mansuetus super omnes homines Num. 12., accepti consilium inferioris, ut principibus daret formam humilitatis, et signaret imaginem futuri sacramenti. Sciebat quandoque futurum ut gentiles bonum consilium proferrent, apud Moysen bonum et spiritualem intellectum afferentes ad legem, et audiret eos lex faciens omnia quæ dicerent. Non enim potest facere lex sicut Judæi dicunt, quia infirmatur lex in carne, id est in littera, et nihil potest secundum litteram. Nihil enim ad perfectum adduxit lex Hebr. 7.. Secundum hoc autem consilium quod nos afferimus ad legem, possunt omnia spiritualiter fieri, et sacrificia offerri, quæ modo carnaliter non possunt; potest lex lepræ spiritualiter servari. Sicut ergo intelligimus, sentimus et consilium damus, omnia facit lex: secundum litteram vero non omnia, sed pauca.

23Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et præcepta ejus poteris sustentare: et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace.

Read all of Exodus 18

Cross References

Exodus 18:18Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est: ultra vires tuas est negotium; solus illud non poteris sustinere.

Leviticus 24:11Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.)

Numbers 15:33obtulerunt eum Moysi et Aaron et universæ multitudini.

Numbers 36:1Accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse, de stirpe filiorum Joseph: locutique sunt Moysi coram principibus Israël, atque dixerunt:

Deuteronomy 17:8Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram: et judicum intra portas tuas videris verba variari: surge, et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus. + 17.8 Si difficile. Sacerdotes Ecclesiæ Dei instruit, ut judicia ecclesiastica secundum potestatem sibi a Deo datam reverenter agant, et juste decernant, non ad libitum suum, sed secundum legis decretum, ne suscipiendo personam mutent sententiam.

Romans 13:6Ideo enim et tributa præstatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. + 13.6 Ideo enim. Subditi esse debetis, quia etiam ideo, id est propter ostendendam subjectionem, præstatis tributa, quod est signum subjectionis. Non ait, solvitis, sed præstatis, quasi reddituris; quia reddunt dum pugnant pro patria, et dum agunt judicia, vos præstatis servientes Deo. Per hoc enim, quod illi tributa datis, Deo servitis, quia ministri Dei sunt. Vel præstatis tributa, quia ministri Dei sunt, ut boni laudentur, mali puniantur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 18:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 18:21Exodus 18Exodus 18:23 →