The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 13 › Romans 13:6

Romans 13:6

Ideo enim et tributa præstatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. + 13.6 Ideo enim. Subditi esse debetis, quia etiam ideo, id est propter ostendendam subjectionem, præstatis tributa, quod est signum subjectionis. Non ait, solvitis, sed præstatis, quasi reddituris; quia reddunt dum pugnant pro patria, et dum agunt judicia, vos præstatis servientes Deo. Per hoc enim, quod illi tributa datis, Deo servitis, quia ministri Dei sunt. Vel præstatis tributa, quia ministri Dei sunt, ut boni laudentur, mali puniantur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For for this cause pay ye tribute also: for they are God’s ministers, attending continually upon this very thing.

In Context

5Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.

7Reddite ergo omnibus debita: cui tribulatum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem. + 13.7 Tributum. Vel tributum quod dominis solvitur. Vectigal quod ad domum domini vehitur.

Read all of Romans 13

Cross References

Deuteronomy 1:9Dixique vobis illo in tempore: + 1.9 Dixique vobis in illo tempore, etc. De hac divisione potestatum in Exodo antequam venirent ad montem Sinai, scriptum est quod Jethro sacerdos Madian cognatus Moysi hoc ipsi suggesserit Exod. 18.. Unde merito quæritur quomodo hæc sibi modo, et illo tempore conveniant? Sed quod hic dicitur dixisse Moyses in illo tempore: Non possum solus sustinere vos, etc., non illud tempus significat, quo de Horeb proficiscebantur, sed totum tempus quo profecti de Ægypto in solitudine morabantur, et Moyses non ex suo cognati sui consilio hoc populo suo persuasit. Illo tempore. Omnia faciunt sancti in tempore opportuno, sic Deus quoque ubi venit plenitudo temporis, misit Filium suum Gal. 4..

2 Samuel 8:5Venit quoque Syria Damasci, ut præsidium ferret Adarezer regi Soba: et percussit David de Syria viginti duo millia virorum.

Ezra 4:13Nunc igitur notum sit regi, quia si civitas illa ædificata fuerit, et muri ejus instaurati, tributum, et vectigal, et annuos reditus non dabunt, et usque ad reges hæc noxa perveniet.

Ezra 6:8Sed et a me præceptum est quid oporteat fieri a presbyteris Judæorum illis ut ædificetur domus Dei, scilicet ut de arca regis, id est, de tributis quæ dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis, ne impediatur opus. + 6.8 Ut de arca. BEDA, ibid. De arca regis ad opus Dei sumptus tribuuntur, etc., usque ad quid Cyrillus, quid Joannes, quid cæteri sancti dixerunt: edoctum se a senioribus Judæorum, id est, confitentium et laudantium Deum probavit. Vitulos et agnos. ID., ibid. Hæc animalia quæ munda sunt, etc., usque ad quidquid a viris Ecclesiæ salubre didicerit, totum in divinum cultum impendit.

Job 29:7quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi. + 29.7 Quando procedebam, etc. Per portam civitatis, etc., usque ad quod et Job fecit Et in platea parabant, etc. Quia in magnæ auctoritatis latitudine sui magisterii exhibet libertatem. Qui enim recta quæ sentit publica voce prædicat, quasi in platea super cathedram sedet, cum nulla de sua prædicatione metuit, nullus pressus terroribus se sub silentio abscondit.

Matthew 22:17dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 13:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 13:5Romans 13Romans 13:7 →