bible.software › Exodus › Exodus 18 › Exodus 18:6
Exodus 18:6
Et mandavit Moysi, dicens: Ego Jethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii cum ea.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he said unto Moses, I thy father in law Jethro am come unto thee, and thy wife, and her two sons with her.
In Context
5Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei. + 18.5 Venit ergo Jethro, etc. ORIG., hom. 11 in Exod. Alia littera: Post hæc venit ad montem Dei Moyses, et Jethro sibi occurrenti exiit obviam de castris, nec duxit eum ad montem Dei, sed ad tabernaculum suum. Non enim poterat sacerdos Madian ascendere in montem Dei, sed nec in Ægyptum descendere, nec uxor Moysi, sed nunc ad eum venit cum filiis. Non enim poterat descendere in Ægyptum, et subire agones Ægyptiorum, nisi athleta probabilis, et qui in agone contendens ab omnibus se abstinet. Moyses, quia magnus et potens athleta, descendit in Ægyptum ad agones et exercitia virtutum; Abraham et Jacob quoque, qui ipso nomine athleta est, cum descendisset in Ægyptum, factus est sicut stellæ cœli in multitudine. Aliis in contrarium cedit descendisse in Ægyptum. Scio Hieroboam fugientem a Salomone descendisse in Ægyptum, et scidisse et corrupisse populum Dei; quia descendens in Ægyptum accepit a Susachim rege uxorem Tethimenem uxoris ejus sororem.
7Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum: salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,
Read all of Exodus 18
Cross References
Exodus 4:20Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum: reversusque est in Ægyptum, portans virgam Dei in manu sua. + 4.20 Tulit ergo Moyses, etc. AUG., Quæst. 12 in Exod. Quod dictum est, quia Moses uxorem et infantes suos imposuit super vehiculum, ut in Ægyptum iret: postea vero Jethro socer ejus illic cum eis occurrit, cum eduxisset populum de Ægypto; intelligendum est, post illam, quæ ab angelo futura erat, interfectionem, Mosi vel infantis uxorem reversam fuisse cum parvulis. Nam quidam putaverunt propter hoc angelum terruisse, ne ad impedimentum ministerii divinitus impositi femineus sexus comitaretur.
This Verse In Other Editions
Study Exodus 18:6