The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 18 › Exodus 18:5

Exodus 18:5

Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei. + 18.5 Venit ergo Jethro, etc. ORIG., hom. 11 in Exod. Alia littera: Post hæc venit ad montem Dei Moyses, et Jethro sibi occurrenti exiit obviam de castris, nec duxit eum ad montem Dei, sed ad tabernaculum suum. Non enim poterat sacerdos Madian ascendere in montem Dei, sed nec in Ægyptum descendere, nec uxor Moysi, sed nunc ad eum venit cum filiis. Non enim poterat descendere in Ægyptum, et subire agones Ægyptiorum, nisi athleta probabilis, et qui in agone contendens ab omnibus se abstinet. Moyses, quia magnus et potens athleta, descendit in Ægyptum ad agones et exercitia virtutum; Abraham et Jacob quoque, qui ipso nomine athleta est, cum descendisset in Ægyptum, factus est sicut stellæ cœli in multitudine. Aliis in contrarium cedit descendisse in Ægyptum. Scio Hieroboam fugientem a Salomone descendisse in Ægyptum, et scidisse et corrupisse populum Dei; quia descendens in Ægyptum accepit a Susachim rege uxorem Tethimenem uxoris ejus sororem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Jethro, Moses’ father in law, came with his sons and his wife unto Moses into the wilderness, where he encamped at the mount of God:

In Context

4alter vero Eliezer: Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis.

6Et mandavit Moysi, dicens: Ego Jethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii cum ea.

Read all of Exodus 18

Cross References

Exodus 3:1Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian: cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb.

Exodus 19:11Et sint parati in diem tertium: in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai. + 19.11 In die enim tertia, etc. Hac die data est lex in tabulis lapideis scripta digito Dei, hic est tertius dies tertii mensis ab exitu filiorum Isræl de Ægypto. A die ergo quo pascha fecerunt, id est quarto decimo primi mensis, usquequo lex data est, quinquaginta dies numerantur, decem et septem scilicet primi mensis, reliqui a quarto decimo, et omnes triginta secundi, qui sunt quadraginta septem, et tertius tertii mensis, qui est ab occisione agni quinquagesimus: sicut a passione Christi, usquequo datur Spiritus sanctus, quinquaginta dies numerantur. digitus enim Dei Spiritum sanctum significat. ISID., Quæst. in Exod., cap. 28, tom. 5. Quinquagesimo die post pascha lex Moysi data est etc., usque ad vel quia veritatem legis infidelibus per caliginem dixit, ut videntes non videant, et audientes nos intelligant Isa. 6..

Exodus 24:16et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus: septimo autem die vocavit eum de medio caliginis. + 24.16 Et habitavit gloria Domini. ID., ibid. Non modo sublimitas, sed et nomen montis, etc., usque ad in septimo quiescere jubemur. Tegens illum nube. ID., ibid. Sex diebus nube et gloria Domini tegitur, etc., usque ad ut ad sublimiora divinæ visionis et collocutionis dona perveniret.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 18:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 18:4Exodus 18Exodus 18:6 →