Exodus 19:1
Mense tertio egressionis Israël de terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai. + 19.1 Mense tertio, etc. ORIG. Alia littera: Mensis autem tertii exitus filiorum Isræl de terra Ægypti: hac die venerunt in eremum Sina, et profecti sunt ex Raphidim, et venerunt in eremum Sina, et applicuit ibi Isræl contra montem. Et Moyses ascendit in montem Dei, et vocavit eum Dominus de monte dicens: Hæc dices domui Jacob, et nuntiabis filiis Isræl, etc. Et paulo post: Descende et contestare populo, et purificabis illos hodie et cras, et lavent vestimenta sua, et sint parati in diem tertiam. Tertia enim die descendet Dominus in montem Sina coram omni populo. Hoc die reperitur dari lex, quæ in tabulis lapideis scripta est digito Dei, sicut sequentia docent. Dies autem iste tertius apparet tertii mensis ab exitu filiorum Isræl de Ægypto; ex quo die pascha fecerunt, id est, agnum immolaverunt et ederunt, qui fuit quartus decimus primi mensis, usque ad istum quo lex datur, dies quinquaginta numerantur, septemdecim scilicet primi mensis, reliqui ab ipso quarto decimo. Deinde omnes triginta secundi mensis, qui fiunt quadraginta septem et tertius tertii mensis qui a solemnitate occisi agni quinquagesimus est; ac per hoc in ista umbra futuri secundum agni immolati diem festum; quia quinquagesimo die lex data est, scripta digito Dei. Ita in ipsa veritate Novi Testamenti a festivitate immolati Agni Jesu Christi quinquaginta dies numerantur, ubi Spiritus sanctus de altissimis datus sit, qui est digitus Dei. In die hac, etc. Quadragesima scilicet septima die postquam egressi sunt de Ægypto, prima die, scilicet Junii, pervenerunt ad montem Sina, ibique peractis duobus diebus quibus sanctificati sunt, tertio, id est quinquagesimo, legem acceperunt: et hæc est Pentecostes. RAB. In Sina una mansio fuit, sed inter omnes maxima. Ibi enim lex accepta, tabernaculum erectum. Ibi Exodus et maxima pars Levitici omnesque libri legis pene conscripti sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 3:12Qui dixit ei: Ego ero tecum: et hoc habebis signum, quod miserim te: cum eduxeris populum meum de Ægypto, immolabis Deo super montem istum.
Exodus 12:6Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus: immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam.
Leviticus 23:16usque ad alteram diem expletionis hebdomadæ septimæ, id est, quinquaginta dies: et sic offeretis sacrificium novum Domino + 23.16 Quinquaginta dies, et sic, etc. Hæc dies Dominica est, in qua Pentecostes festivitatem celebramus, quam Judæi nec secundum litteram, nec secundum spiritum celebrant, qui nec dies secundum legem numerant. Offeretis novum sacrificium, novum non vetus, non sæculare. Adveniens siquidem Spiritus totam vitam humanam renovavit, quia Christi institutionem confirmavit, et vitæ confirmationem in illis perfecit: unde, De meo accipiet, et annuntiabit vobis Joan. 16.. Ideo non in alia die advenit, sed in qua resurrectio fuit, et oblatus manipulus intelligibilis, ut ostendat quia nova conversatio resurrectione Christi et adventu Spiritus sancti perfecta est.
Numbers 10:12profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.