Exodus 19:2
Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 3:1Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian: cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb.
Exodus 17:1Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo. + 17.1 Igitur profecta omnis multitudo filiorum Isræl, etc. ORIG., hom. 11 in Exod. Omnes qui volunt pie vivere in Christo persecutionem patiuntur, ab hostibus impugnantur: agensque iter hujus vitæ semper debet esse paratus et stare in castris. Unde profecta est omnis synagoga filiorum Isræl de deserto Sin secundum castra sua per verbum Dei. Est una quidem Synagoga Domini. sed in quatuor castris dividitur, qui describuntur in Numeris circa tabernaculum Domini postia. Armatus ergo in castris Domini militans ne implices te sæcularibus negotiis, et in castris Domini semper excubias agas, ut de te dicatur quia profectus es per verbum Domini de deserto Sin, et venis in Raphidim. Sin autem tentatio interpretatur; Raphidim sanitas judicii: qui bene exit de tentatione, venit ad sanitatem judicii. In die enim judicii sanus erit. Unde Apoc. 2: Qui vicerit, dabo ei de ligno vitæ quod est in paradiso Dei mei. Venit ergo ad sanitatem judicii qui bene disponit sermones suos in judicio. Sin. Hic specialiter Sin una mansio accipitur ex his quinque quæ fuerunt a mari Rubro usque ad montem Sina, quas Josephus nominatim describit. Generaliter enim omne desertum illud Sin vocatur sicut et Raphidim. Castrametati sunt in Raphidim. HIERON. de Loc. Hebr., tom. 3. Est locus in deserto juxta montem Horeb. Sciendum est autem quod omnis eremus usque ad montem Sinai Sin vocatur, et ex tota provincia etiam locus unius mansionis nomen accepit, sicut et Moab tam urbis quam provinciæ nomen est. In hac solitudine quinque sunt mansiones, Zuph, et eremus Sin, Alus, Depheca, Raphidim. Unde bene dicitur quia profecta est omnis multitudo filiorum Isræl de eremo Sin per mansiones suas juxta os Domini, et venerunt in Raphidim. Unde patet plures mansiones unius regionis vocabulo demonstrari.
Exodus 18:5Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei. + 18.5 Venit ergo Jethro, etc. ORIG., hom. 11 in Exod. Alia littera: Post hæc venit ad montem Dei Moyses, et Jethro sibi occurrenti exiit obviam de castris, nec duxit eum ad montem Dei, sed ad tabernaculum suum. Non enim poterat sacerdos Madian ascendere in montem Dei, sed nec in Ægyptum descendere, nec uxor Moysi, sed nunc ad eum venit cum filiis. Non enim poterat descendere in Ægyptum, et subire agones Ægyptiorum, nisi athleta probabilis, et qui in agone contendens ab omnibus se abstinet. Moyses, quia magnus et potens athleta, descendit in Ægyptum ad agones et exercitia virtutum; Abraham et Jacob quoque, qui ipso nomine athleta est, cum descendisset in Ægyptum, factus est sicut stellæ cœli in multitudine. Aliis in contrarium cedit descendisse in Ægyptum. Scio Hieroboam fugientem a Salomone descendisse in Ægyptum, et scidisse et corrupisse populum Dei; quia descendens in Ægyptum accepit a Susachim rege uxorem Tethimenem uxoris ejus sororem.
Numbers 33:15Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai. + 33.15 In deserto Sinai. HIER. Sinai duodecima mansio. Statim tibi veniat in mentem apostolorum numerus. Una de pluribus, sed major omnibus, non separatur in ordine, præcellit in merito. Ad hanc quadragesima septima die perveniunt dicente Scriptura: Mense tertio egressionis filiorum Isræl de Ægypto, in hac die transierunt in solitudinem Sinai Exod. 19., post pervenitur in desertum Sina. Sina quidem locus deserti est, quæ supra Sin nominavit: sed hic magis locus montis, qui in ipso deserto est, appellatur, qui ex vocabulo deserti Sina dicitur. Postquam ergo laudabilis judicii facta est anima, et rectum cœpit habere judicium, datur ei lex a Deo, quia capax est divinorum secretorum, et cœlestium visionum.
Acts 7:38Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum patribus nostris: qui accepit verba vitæ dare nobis. + 7.38 Verba vitæ. RAB. Id est, duas tabulas cum Decalogo, et mandata cætera, de quibus dicitur: Qui fecerit ea, vivet in eis.