The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 19 › Exodus 19:18

Exodus 19:18

Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne: et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis. + 19.18 Totus autem mons Sinai fumabat, etc. GREG. lib. VI Moral., cap. 27. Legem daturus Dominus in igne fumoque descendit, etc., usque ad vincunt quod sunt. ID., lib. II Moral., cap. 2. Sacra eloquia in exordio narrationum qualitates exprimunt, terminosque causarum aliquando a positione loci, aliquando a positione corporis, aliquando a qualitate æris, etc., usque ad punituri autem Sodomam vespere venisse memorantur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And mount Sinai was altogether on a smoke, because the LORD descended upon it in fire: and the smoke thereof ascended as the smoke of a furnace, and the whole mount quaked greatly.

In Context

17Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.

19Et sonitus buccinæ paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur: Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei.

Read all of Exodus 19

Cross References

Genesis 15:17Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.

Exodus 3:2Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi: et videbat quod rubus arderet, et non combureretur. + 3.2 Apparuitque ei. ISID. Allegorice. Erat flamma in rubro, et non cremabatur. Rubus, spinæ peccatorum Judæorum: flamma in rubo, verbum Dei, id est lex data illi populo. Sed et flamma rubum non comburit, quia lex data peccata eorum non consumit. Alii in rubo flammante Ecclesiam intelligunt, quæ persecutionibus inflammatur, quæ loquente ad se Domino non crematur. Quod Dominus Mosi in rubo apparuit, ostendit quia in Ecclesia apparet fidelibus, nec alibi. Aiunt Hebræi ideo in rubo Deum apparuisse Mosi, ne possent sibi inde idolum sculpere Judæi. Semper enim Deus idololatriæ occasionem recidit. GREG. lib. XXII Moral., cap. 20. Moses admistus Ægyptiis quasi vigilabat mundo, ideo vocem Domini non audiebat: sed exstincto Ægyptio, postquam in desertum fugit, dum illic quadraginta annis degit, a terrenis tumultibus obdormivit, et ideo divinam vocem percepit. Cum enim mens ab exterioribus sopitur, verbum Dei penetrat veracius. Aurem quippe cordis turba terrenarum cogitationum perstrepens claudit. Non enim perfecte homo sufficit ad utraque divisus, quia si exterius auditum aperit, interius obsurdescit.

Exodus 20:18Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem: et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul, + 20.18 Cunctus autem populus videbat voces, etc. AUG., quæst. 72 in Exod. Solet quæri quomodo populus videbat vocem, cum vox non ad visum, sed ad auditum pertinere videatur, etc., usque ad audi quid luceat, non solemus dicere.

Deuteronomy 4:11Et accessistis ad radices montis, qui ardebat usque ad cælum: erantque in eo tenebræ, et nubes, et caligo.

Deuteronomy 5:22Hæc verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis, et caliginis, voce magna, nihil addens amplius: et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi. + 5.22 In duabus tabulis lapideis quas tradidit mihi. ISID. Duo Testamenta, etc., usque ad sensibile scilicet et intelligibile.

Judges 5:5Montes fluxerunt a facie Domini, et Sinai a facie Domini Dei Israël.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 19:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 19:17Exodus 19Exodus 19:19 →