Exodus 3:2
Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi: et videbat quod rubus arderet, et non combureretur. + 3.2 Apparuitque ei. ISID. Allegorice. Erat flamma in rubro, et non cremabatur. Rubus, spinæ peccatorum Judæorum: flamma in rubo, verbum Dei, id est lex data illi populo. Sed et flamma rubum non comburit, quia lex data peccata eorum non consumit. Alii in rubo flammante Ecclesiam intelligunt, quæ persecutionibus inflammatur, quæ loquente ad se Domino non crematur. Quod Dominus Mosi in rubo apparuit, ostendit quia in Ecclesia apparet fidelibus, nec alibi. Aiunt Hebræi ideo in rubo Deum apparuisse Mosi, ne possent sibi inde idolum sculpere Judæi. Semper enim Deus idololatriæ occasionem recidit. GREG. lib. XXII Moral., cap. 20. Moses admistus Ægyptiis quasi vigilabat mundo, ideo vocem Domini non audiebat: sed exstincto Ægyptio, postquam in desertum fugit, dum illic quadraginta annis degit, a terrenis tumultibus obdormivit, et ideo divinam vocem percepit. Cum enim mens ab exterioribus sopitur, verbum Dei penetrat veracius. Aurem quippe cordis turba terrenarum cogitationum perstrepens claudit. Non enim perfecte homo sufficit ad utraque divisus, quia si exterius auditum aperit, interius obsurdescit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Dixit ergo Moyses: Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus.
Cross References
Genesis 16:7Cumque invenisset eam angelus Domini juxta fontem aquæ in solitudine, qui est in via Sur in deserto,
Genesis 48:16angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis: et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram. + 48.16 Invocetur super eos nomen meum. AUG. Notandum ex hoc loco non solum exauditionem, sed invocationem etiam dici, quæ non Dei, sed hominum sunt.
Exodus 3:16Vade, et congrega seniores Israël, et dices ad eos: Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, dicens: Visitans visitavi vos: et vidi omnia quæ acciderunt vobis in Ægypto.
Deuteronomy 33:16et de frugibus terræ, et de plenitudine ejus. Benedictio illius qui apparuit in rubo, veniat super caput Joseph, et super verticem nazaræi inter fratres suos. + 33.16 Et de frugibus. Ecclesia in toto orbe justitiæ fruge fecunda et charismatum largitate, de plenitudine sui Joseph accepit; unde sequitur: Benedictio illius qui apparuit. Totus Joseph, id est, caput et corpus benedictione plenus, sed benedictionis plenitudo præcipue in capite; unde: Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam Aaron, etc. Psal. 32. Hic privilegio gratiæ, fratribus, id est, fidelibus præeminens, septiformi spiritu tanquam verus Samson ex utero virginis Nazaræus, id est Deo consecratus, quasi septem crinibus intactis effulsit. Super caput Joseph, Christi, qui est caput Ecclesiæ, in quo benedicuntur omnes gentes, de cujus passione et resurrectione subditur: Quasi primogeniti tauri, etc. Quasi. AUG., quæst. 56. Primogenitus tauri pulchritudo ejus. Non est ita legendum ut dicatur primogenitus tauri: sed cum sit primogenitus, pulchritudo ejus pulchritudo tauri est, propter cornua crucis. Christus vitulus saginatus, quem de armento patrum primogenitum regresso Filio Pater immolavit, qui die tertia suscitatus gloriosus apparuit, qui est primogenitus mortuorum et princeps regum terræ, post resurrectionis gloriam de virtute passionis adjungit cornua.
Isaiah 43:2Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te; cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te. + 43.2 Per aquas, etc. ID. Secundum Hebræos: Per aquas Ægyptii, etc., usque ad hæc quoque regna prædicando transierunt apostoli, et Dominus ubique cum eis.
Isaiah 63:9In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei ejus salvavit eos: in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus sæculi. + 63.9 Non est tribulatus. ID. Vox quæ est, etc., usque ad nemo est adjutor nisi Michæl princeps vester, qui astat pro filiis populi mei Dan. 10.. Et angelus. ID. Septuaginta. Non legatus nec ipse angelus, sed Dominus salvavit eos.