Exodus 22:21
Advenam non contristabis, neque affliges eum: advenæ enim et ipsi fuistis in terra Ægypti. + 22.21 Advenam non contristabis. RAB. Dilectionem proximi per misericordiæ compassionem commendat, ne furoris aut avaritiæ stimulo commoti, jus naturæ negligamus. Sed quæ volumus ut faciant nobis homines eadem illis faciamus, et quæ nolumus fieri, non faciamus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thou shalt neither vex a stranger, nor oppress him: for ye were strangers in the land of Egypt.
In Context
20Qui immolat diis, occidetur, præterquam Domino soli.
Cross References
Exodus 20:2Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis. + 20.2 Ego sum Dominus Deus tuus. ORIG., hom. 8 in Exod. Qui contemnit præsens sæculum, scilicet Ægyptum, et per verbum Dei translatus non invenitur quia ad futurum sæculum festinet, de eo dicit Deus: Ego sum Dominus Deus tuus, etc. Non ad illos tantum qui de Ægypto profecti sunt, sed ad eos qui ultra Ægyptiis non serviunt, de Ægypto educti de domo servitutis Psal. 80.. Negotia sæculi, actus carnis, domus servitutis est: sicut relinquere sæcularia, et secundum Deum vivere, domus libertatis est. Unde Joan. 8: Si permanseritis in sermone meo, agnoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Ergo Ægyptus est domus servitutis; Judæa et Hierusalem, domus liberalitatis. Unde Gal. 4: Quæ sursum est Hierusalem, libera est. Sicut ergo terrena Ægyptus filiis Isræl domus dicitur servitutis ad comparationem Judææ et Hierusalem, quæ eis est domus libertatis: ita ad comparationem cœlestis Hierusalem, quæ est mater libertatis, totus mundus et quæ in eo sunt, domus dicitur servitutis: et quia de paradiso libertatis per peccatum ventum est ad servitutem mundi, primus sermo decalogi de libertate est: Ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te terra Ægypti, etc.; hanc vocem in Ægypto audire non poteris. Et si tibi injungatur ut facias pascha, accingas lumbos, accipias sandalia in pedibus, virgam teneas in manu, et azyma cum amaritudine comedas. Sed nec in prima mansione, nec in secunda, nec in tertia, nec cum transieris mare Rubrum, etiamsi ad mare veneris, et fuerit tibi amaritudo in dulcedinem versa, nec in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta arbores palmarum, etiamsi Raphidim præterieris cæterosque profectus ascenderis, nondum idoneus judicaris, sed cum veneris ad montem Sina. Vix ergo mereberis aliquando suscipere præcepta libertatis, et audire: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis. Hic tamen non est sermo mandati, sed quis sit qui mandat ostendit. Primum mandatum ergo est: Non erunt tibi dii alii præter me. AUG. quæst. in Exod. Quæritur quomodo decem præcepta legis dividenda sint? etc., usque nisi ad id quod dictum est: Non erunt tibi dii alii præter me? ISID. Dat Deus Moysi legem innocentiæ nostræ, et agnitionis suæ, quæ in decem verbis consistit, scripta in tabulis lapideis digito Dei. Tria sunt quæ pertinent ad dilectionem et cognitionem Trinitatis, septem ad dilectionem proximi, quibus humana societas non læditur. Primum pertinet ad Deum Patrem: Dominus Deus tuus Deus unus est, ut hoc audiens unum Deum colas Patrem, et in multos fictos deos fornicationem non effundas. Secundum ad Filium: Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum; id est, non putes creaturam esse Christum Dei Filium, quia omnis creatura vanitati subjecta est, sed æqualem Patri, Deum de Deo, lumen de lumine.
Leviticus 19:33Si habitaverit advena in terra vestra, et moratus fuerit inter vos, non exprobretis ei: + 19.33 Si habitaverit advena, etc. Terra a Deo nobis data, est virtutum scilicet cultura, et bona doctrina. Si quis ergo ad fidem nostram converti voluerit, et civis terræ nostræ ascribi, non affligamus eum, nec imponamus grave jugum, sicut Pharisæi, de quibus dicitur: Alligant onera gravia et importabilia, digito autem suo nolunt ea movere Matth. 23.. Sit nobis sicut indigena, qui scilicet nutritus est in fide, et crevit in pietate. Hinc Petrus ad eos qui credentes de gentibus circumcidere volebant, ait: Quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum? Act. 15.
Deuteronomy 10:18Facit judicium pupillo et viduæ; amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum.
Deuteronomy 15:15Memento quod et ipse servieris in terra Ægypti, et liberaverit te Dominus Deus tuus, et idcirco ego nunc præcipio tibi.
Deuteronomy 24:17Non pervertes judicium advenæ et pupilli, nec auferes pignoris loco viduæ vestimentum. + 24.17 Non pervertes. AUG., quæst. 43. LXX: Non declinabis judicium advenæ et orphani et viduæ. Non pignorabis vestimentum viduæ. Cur non ait, etc., usque ad continentia in eis laudatur, non desolatio commendatur. Viduæ. Vidua anima ante diabolo juncta, cui conversæ fidei vestimentum non est auferendum.
Psalms 146:9qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum. + 146.9 Et pullis corvorum. AUG. Omnia enim, quæ dantur Ecclesiæ a divitibus, fenum sunt. ID. Judæi, qui se solos justos, omnes gentes dicebant peccatores. Et vere patres nostri corvi, nos autem non sic remanemus: tamen recte pulli corvorum dicimur et sumus. Corvus non invocat, nos vero dimissi invocamus. CAS. Pulli corvorum dicuntur rore vesci et beneficio ætatis, ignorant paternas escas, id est fetores cadaverum: sic filii paganorum innocentes, qui invocant. 1