The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 21 › Exodus 21:1

Exodus 21:1

Hæc sunt judicia quæ propones eis. + 21.1 Hæc sunt judicia, etc. AUG., loc. 91 in Exod. Distinctius amodo explicantur ea quæ ad proximum pertinent; notanda locutio cum dictum sit Moysi: Hæc sunt judicia quæ propones eis; cætera ad populum dicuntur. Si emeris servum Hebræum, etc. AUG., quæst. 77 in Exod. Ne Christiani hic flagitarent a dominis suis, apostolus jubet dominis servos esse subditos I Petr. 2., ne nomen Domini et doctrina blasphemetur: illud enim inde constat in mysterio esse præceptum, quia pertundi subula ejus aurem ad postem præcepit Deus, qui libertatem recusasset. GREG., hom. 3 in Ezech., tom. 2. Sciendum quia cum activa et contemplativa vita ex Dei gratia sint, etc., usque ad quia illa quies intima in ænigmate videtur. Sex annis. ISID. In sex ætatibus hujus sæculi servientes, septimo die, id est æterno sabbato, liberabimur, si tamen voluerimus esse liberi dum in hoc sæculo servimus peccato. Si autem noluerimus, perforabitur auricula in testimonium inobedientiæ, et cum uxore et filiis nostris, quos prætulimus libertati, id est cum carne et operibus ejus, peccato serviemus in æternum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now these are the judgments which thou shalt set before them.

In Context

2Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi: in septimo egredietur liber gratis.

Read all of Exodus 21

Cross References

Exodus 19:7Venit Moyses: et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus. + 19.7 Exposuit omnes sermones, etc. GREG. Notandum quod lex non incautis vel nescientibus ingeritur: sed expositis præmiis quæ debentur servantibus, et beneficiis præteritis quæ jam experti sunt, et mirabilibus cum sponte se legi servandæ devoveant, lex petentibus datur: ut secundum promissionem suam, quasi voti rei, qui violaverint, judicentur, nec de violentia sibi illata causentur.

Leviticus 18:5Custodite leges meas atque judicia, quæ faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus. + 18.5 Vivet in eis. Ego Dominus. Quia in ipsis vera vita in Christum credentibus: quia qui videt Filium, et credit in eum, habet vitam æternam Joan. 6.. Hoc in prioribus judiciis et præceptis non addidit: lex enim non vivificat, nisi evangelium superveniat.

Leviticus 19:37Custodite omnia præcepta mea, et universa judicia, et facite ea. Ego Dominus.

Numbers 35:24et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quæstio ventilata:

Deuteronomy 4:5Scitis quod docuerim vos præcepta atque justitias, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus: sic facietis ea in terra, quam possessuri estis:

Deuteronomy 4:14Mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos cæremonias et judicia, quæ facere deberetis in terra, quam possessuri estis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 21:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Exodus 21Exodus 21:2 →