The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 21 › Exodus 21:2

Exodus 21:2

Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi: in septimo egredietur liber gratis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If thou buy an Hebrew servant, six years he shall serve: and in the seventh he shall go out free for nothing.

In Context

1Hæc sunt judicia quæ propones eis. + 21.1 Hæc sunt judicia, etc. AUG., loc. 91 in Exod. Distinctius amodo explicantur ea quæ ad proximum pertinent; notanda locutio cum dictum sit Moysi: Hæc sunt judicia quæ propones eis; cætera ad populum dicuntur. Si emeris servum Hebræum, etc. AUG., quæst. 77 in Exod. Ne Christiani hic flagitarent a dominis suis, apostolus jubet dominis servos esse subditos I Petr. 2., ne nomen Domini et doctrina blasphemetur: illud enim inde constat in mysterio esse præceptum, quia pertundi subula ejus aurem ad postem præcepit Deus, qui libertatem recusasset. GREG., hom. 3 in Ezech., tom. 2. Sciendum quia cum activa et contemplativa vita ex Dei gratia sint, etc., usque ad quia illa quies intima in ænigmate videtur. Sex annis. ISID. In sex ætatibus hujus sæculi servientes, septimo die, id est æterno sabbato, liberabimur, si tamen voluerimus esse liberi dum in hoc sæculo servimus peccato. Si autem noluerimus, perforabitur auricula in testimonium inobedientiæ, et cum uxore et filiis nostris, quos prætulimus libertati, id est cum carne et operibus ejus, peccato serviemus in æternum.

3Cum quali veste intraverit, cum tali exeat: si habens uxorem, et uxor egredietur simul.

Read all of Exodus 21

Cross References

Genesis 27:36At ille subjunxit: Juste vocatum est nomen ejus Jacob: supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem? + 27.36 Juste vocatum est nomen ejus Jacob: Supplantavit enim me, etc. HIER. Jacob supplantator interpretatur. Ab eo igitur quod fratrem ante deceperit, allusit ad nomen, qui ideo ante Jacob vocatus est, quod in ortu plantam fratris apprehendit.

Exodus 22:3Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si non habuerit quod pro furto reddat, ipse venundabitur.

Leviticus 25:54Quod si per hæc redimi non potuerit, anno jubilæo egredietur cum liberis suis.

Deuteronomy 15:12Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebræus aut Hebræa, et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum: + 15.12 Cum tibi venditus, etc. ISID. Si Hebræus puer in servitutem devenerit, etc., usque ad scilicet peccatis in æternum serviemus. Cum tibi venditus, etc. Hebræus transitor qui ad æternam scilicet patriam tendit, et de vitiis ad virtutes, de terrenis ad cœlestia transit; si talis se tibi vendiderit, id est magisterio tuo se addixerit, docebis eum, ut in præsenti vita studeat operari, ut ad requiem pervenire possit. Hoc est, sex annis serviet tibi, septimo dimittes eum liberum, nec vacuum abire patieris; quasi: æterna præmia et veram libertatem promittes ei in alia vita. Si autem dixerit, Nolo egredi, eo quod diligat te et domum tuam, id est si bona quæ fecit non pro æterna mercede, sed pro humana laude, quasi diligens præsentem vitam fecerit, perforabis aurem ejus subula, id est mentem ejus terrore judicii; compunges in janua domus, quia judicium erit in hujus vitæ egressu et alterius ingressu, et serviet tibi usque in æternum, id est docebis eum si sæculum plus amaverit quam Deum, æternis suppliciis mancipandum. GREG., hom. 3 in Ezech. Cum activa vita et contemplativa sit nobis ex Dei gratia, etc., usque ad ubi subula recusantis libertatem aurem perfodi præcipitur.

Deuteronomy 31:10Præcepitque eis, dicens: Post septem annos, anno remissionis, in solemnitate tabernaculorum, + 31.10 Post septem annos. In quibus præsens vita signatur, quæ septenario numero volvitur; vel tempus veteris legis propter sabbatum. Post septem ergo annos in anno remissionis lex in conventu legi præcipitur: quia completa legis observantia, lex spiritualis succedit. Unde: Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere, etc. Ephes. 4..

Nehemiah 5:1Et factus est clamor populi et uxorum ejus magnus adversus fratres suos Judæos. + 5.1 Et factus est clamor, etc. BEDA in Esdr., lib. 3, cap. 21. Desiderabat populus murum construere, etc., usque ad et manus nostras a propriis voluptatibus avertens ad construendam Christi convertat civitatem. ID., ibid. Tribus de causis augetur clamor populi. Quidam fame coacti filios suos ditioribus vendere volebant: alii liberis parcentes agros potius et domos. Nonnulli, prohibentes liberorum et agrorum venditionem, hoc tantum persuadebant, ut mutuo sumerent pecuniam in tributa regis, oppignoratis agris et vineis, donec redeunte fertilitate reddere possent feneratoribus quod mutuo accepissent.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 21:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 21:1Exodus 21Exodus 21:3 →