The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 13 › Romans 13:4

Romans 13:4

Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei qui malum agit. + 13.4 Dei enim minister. Ideo dati sunt rectores, ne mala fiant. Vindex in iram. Id est, propter iram Dei vindicandam, vel vindex in iram Dei ostendendam; quia hæc punitio indicat persistentes in malo gravius puniendos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For he is the minister of God to thee for good. But if thou do that which is evil, be afraid; for he beareth not the sword in vain: for he is the minister of God, a revenger to execute wrath upon him that doeth evil.

In Context

3nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa: + 13.3 Principes. Dicit illos esse principes Apostolus, qui propter corrigendam vitam et prohibenda adversa creantur, Dei habentes imaginem, ut sub uno cæteri sint. Non sunt timore boni, etc. Si bonus est princeps, bene operantem non punit, sed diligit. Sin malus, non nocet bono, sed purgat eum. Malus ergo subditus debet timere, quia instituti sunt principes ut mala puniant. Habebis laudem ex illa. Si justa est, ipsa laudante; si iniqua, ipsa tibi laudis occasionem præbente.

5Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.

Read all of Romans 13

Cross References

Joshua 20:5Cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus, non tradent in manus ejus: quia ignorans percussit proximum ejus, nec ante biduum triduumve ejus probatur inimicus.

1 Kings 10:9Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti, et posuit te super thronum Israël, eo quod dilexerit Dominus Israël in sempiternum, et constituit te regem ut faceres judicium et justitiam.

Psalms 82:2[Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus: + 82.2 Deus quis similis? CASS. Proposito timore futuri judicis, describit malitiam inimicorum. AUG. Deus quis similis? Etsi homo, ut alii; etsi judicatus, cum iniquis deputaris: quis similis, cum in claritate judicabis? ideo tunc ne taceas, qui primo tacuisti, et potestatem compescuisti, ut posses teneri et perimi. Deus quis similis? Non ad divinitatem hoc refertur, cui nullum hominem comparandum cogitavit. Ideo non ait: Quis similis est tibi? quod utique ad divinitatem referretur; sed dicit, Quis similis erit tibi? hoc ad formam servi referens, qua tunc cæteris dissimilis hominibus erit, quando judex in gloria apparebit; vel potest hoc referri ad divinitatem secundum quod dicit: O Deus, quis similis tibi? in potentia Deitatis: Christum enim, quem mali viderunt extra, iste videt intra, scilicet omnipotentem. 1

Proverbs 20:2Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum peccat in animam suam. + 20.2 Luxuriosa res. Sequitur.

Proverbs 20:26[Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem. + 20.26 Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem. Mos fuit antiquis, etc., usque ad cui rotæ est contraria corona vitæ quam repromittit Deus diligentibus se.

Proverbs 31:8Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt. + 31.8 Aperi os. Pro causa pauperis, etc., usque ad sed et cunctis per orbem nationibus curam salutis impendere.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 13:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 13:3Romans 13Romans 13:5 →