Exodus 21:34
reddet dominus cisternæ pretium jumentorum: quod autem mortuum est, ipsius erit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
33Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,
Cross References
Exodus 21:29Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident. + 21.29 Quod si bos cornupeta, etc. RAB. Hoc est, si superbum motum animi dominus, id est spiritus, non constringit, et animabus interitum, vel corporibus ingerit incommodum, reatus redundat in custodem. Unde Proverbiorum decimo sexto capitulo: Cor hominis erudiet os ejus, et labiis illius addet gratiam. Triginta siclos. Hoc est secundum legis mandata, per fidem et spem et charitatem emendabit. Argenti. Nitorem divini verbi, quo in fide Trinitatis et scientia decalogi instructi erant, compensabit. Si quis aperuerit, etc. GREG., lib. XVII Moral., cap. 13. Cisternam aperire est valido intellectu Scripturæ sacræ arcana penetrare, etc., usque ad inde infirmitas auditorum ad ima dilabatur. Si bos alienus, etc. AUG. Non hoc in solo bove servandum est, sed in omni pecore; a parte enim totum intelligitur. Sed hoc de carnibus occisi pecoris fieri non potest, quo non vescuntur.
Exodus 22:6Si egressus ignis invenerit spinas, et comprehenderit acervos frugum, sive stantes segetes in agris, reddet damnum qui ignem succenderit. + 22.6 Si egressus ignis , etc. RAB. Ignem succendimus, cum correctionem subditis præparamus, ut spinas vitiorum consumamus. Sed videndum est ne cum vitia persequimur, virtutes lædamus, et eis qui fructum bonorum operum proferre cœperant, ante maturitatem noceamus. Qui hoc ergo commiserit, dignam pœnitentiam gerat, et quod per inertiam læsit, studiose restituat. Spicas. Teneros auditores nondum ad maturitatem fructus pertingentes: quorum vitia qui acerbe et indiscrete reprehendit, quasi ignem in spicas immittit, nec ad maturitatem pervenire sinit.
2 Samuel 12:6Ovem reddet in quadruplum, eo quod fecerit verbum istud, et non pepercerit.
Ezekiel 33:15et pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vitæ ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum: vita vivet, et non morietur.