Leviticus 6:1
Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: + 6.1 Locutus est, etc. Anima quæ peccaverit, etc. ISICH. Idem peccatum est quod in sancta, etc., usque ad simile est rapinæ. ORIG. hom. 4 in Levit. Anima quæ peccaverit, etc. Ego puto quod animam nostram, etc., usque ad: Nemo enim mittit vinum novum in utres veteres. Rem perditam, etc. ORIG. LXX: perditionem. Laborant hæretici in Scripturis perditionem invenire, unde possint errorem astruere: sed forte ecclesiastica verba audientes resipiscunt, et quod invenerant, perditionem esse intelligunt et reddunt, id est, auctori suo dimittunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the LORD spake unto Moses, saying,
In Context
Cross References
Exodus 20:15Non furtum facies. + 20.15 Non furtum facies, etc. AUG., quæst. 71 in Exod. Sed rursum quæritur quomodo differat, non furtum facias, ab eo quod paulo post dicitur de non concupiscendis rebus proximi? Non quod omnis qui concupiscit rem proximi, furatur; sed omnis qui furatur, rem proximi concupiscit. Poterat illa generalitate, ubi de non concupiscenda re proximi præcipitur, etiam illud quod ad furtum pertinet contineri.
Leviticus 7:33Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua. + 7.33 Qui obtulerit sanguinem, etc. Christus est, qui verum sanguinem pacificorum et adipem, animas scilicet et desideria salutarium offert, qui est de filiis Aaron sacerdos scilicet singularis et in omnibus præcipuus, cui cedit armus dexter in portionem, id est, omnis actio bona et perfecta.