Numbers 5:7
confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint. + 5.7 Reddent ipsum. AUG., quæst. 10 in Num. Quæritur quomodo in Exodo legitur, etc., usque ad quo furem comprehensum vel convictum plecti oporteret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 5:5agat pœnitentiam pro peccato,
Leviticus 5:16ipsumque quod intulit damni restituet, et quintam partem ponet supra, tradens sacerdoti, qui rogabit pro eo offerens arietem, et dimittetur ei. + 5.16 Et quintam partem, etc. ISICH. Qui vase sancto vel cibo, etc., usque ad sic enim pro peccato nostro deprecabitur.
Leviticus 6:5reddet omnia, quæ per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat. + 6.5 Et quintam insuper partem, etc. Linguam, scilicet in qua unus de quinque sensibus: hæc offertur, ut de cætero non peccet, quia per ipsam unumquodque prædictorum commissum est. ORIG. LXX: non quintam partem, sed quintas, ut bis quinque, etc., usque ad unum Deum referamus.
Leviticus 26:40donec confiteantur iniquitates suas, et majorum suorum, quibus prævaricati sunt in me, et ambulaverunt ex adverso mihi.
Job 33:27Respiciet homines, et dicet: Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi.
Proverbs 28:13Qui abscondit scelera sua non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.