Exodus 22:14
Qui a proximo suo quidquam horum mutuo postulaverit, et debilitatum aut mortuum fuerit domino non præsente, reddere compelletur. + 22.14 Qui a proximo, etc. A proximo mutuum postulamus, cum pro æterna remuneratione curam Dominici gregis suscipimus. Sed si timorem Dei, quasi pecuniam exigentis, semper ante oculos cordis ponimus, quasi in præsentia ejus semper sumus. Unde II Cor. 5: Scientes timorem Domini, hominibus suademus. Et alibi, II Cor. 12: Quasi coram Deo, in Christo loquimur. Mors ergo aut debilitas pecoris pastori non imputatur, si ejus curam strenue gessit, et quasi Deo præsente; aliter damnum reddere compellitur. Unde Matth. 5: Non exibit inde, donec reddat novissimum quadrantem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13si comestum a bestia, deferat ad eum quod occisum est, et non restituet.
Cross References
Exodus 22:11jusjurandum erit in medio, quod non extenderit manum ad rem proximi sui: suscipietque dominus juramentum, et ille reddere non cogetur.
Deuteronomy 15:2quæ hoc ordine celebrabitur. Cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est Domini.
Nehemiah 5:4Et alii dicebant: Mutuo sumamus pecunias in tributa regis, demusque agros nostros et vineas:
Matthew 5:42Qui petit a te, da ei: et volenti mutuari a te, ne avertaris. + 5.42 Da ei. Quæ honeste et juste possunt dari. Si deest facultas, da affectum verbo vel obsequio. Da ei. Ita, scilicet, ut nec tibi noceat, nec alii: pensanda est enim justitia. Ita enim omni petenti dabis, et si non id quod petit, sed melius cum injuste petentem correxeris. Et volenti. Duo genera præstandi complectitur. Vel enim benevole damus, vel reddituro commodamus. Et quandoque qui donat, non vult commodare, quasi nihil mercedis in eo sit cum rem acceptam debitor persolvit. Sed vere ille qui etiam hoc jubet, retribuit. Dicit ergo: Ne avertaris, id est, nec alienes voluntatem tuam. Hilarem enim datorem diligit Deus II Cor. 9., sic et spiritualis doctor verbi divini fœnus auditoribus debet accommodare, ut boni operis retributionem ab illis possit accipere, et a Deo mercedem sperare.