The Bible Software
bible.softwareMattheumMattheum 5 › Mattheum 5:42

Mattheum 5:42

Qui petit a te, da ei: et volenti mutuari a te, ne avertaris. + 5.42 Da ei. Quæ honeste et juste possunt dari. Si deest facultas, da affectum verbo vel obsequio. Da ei. Ita, scilicet, ut nec tibi noceat, nec alii: pensanda est enim justitia. Ita enim omni petenti dabis, et si non id quod petit, sed melius cum injuste petentem correxeris. Et volenti. Duo genera præstandi complectitur. Vel enim benevole damus, vel reddituro commodamus. Et quandoque qui donat, non vult commodare, quasi nihil mercedis in eo sit cum rem acceptam debitor persolvit. Sed vere ille qui etiam hoc jubet, retribuit. Dicit ergo: Ne avertaris, id est, nec alienes voluntatem tuam. Hilarem enim datorem diligit Deus II Cor. 9., sic et spiritualis doctor verbi divini fœnus auditoribus debet accommodare, ut boni operis retributionem ab illis possit accipere, et a Deo mercedem sperare.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Give to him that asketh thee, and from him that would borrow of thee turn not thou away.

In Context

41et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo. + 5.41 Mille passus. Hoc est iter sabbati, quo designatur perfectio spiritualis: quia non licet in sabbato servile opus facere. Alia duo. Vadit et alia duo qui dum corpore tantum in servitutem redigitur, spiritu et anima, id est ratione et voluntate, redigi est paratus.

43Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. + 5.43 Audistis. Qui legem implere venit, in fine ad charitatem plenam perducit, quæ est impletio legis. Odio habebis. Forsitan intelligendum est juxta hoc quod supra: Oculum pro oculo, etc. Vel subtrahendo officia humanitatis.

Read all of Mattheum 5

Cross References

Deuteronomy 15:7Si unus de fratribus tuis, qui morantur intra portas civitatis tuæ in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum,

Psalms 37:21Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem. 1

Psalms 112:5Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, + 112.5 Quis sicut. CASS. Secundo ipse facit, quod alios monet, ut et facto alios doceat. Quis? Nullus qui per se possit. In altis, etc. Angelis et sanctis: et licet altus, non despicit humiles. 1

Proverbs 11:24Alii dividunt propria, et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.

Ecclesiastes 11:1[Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum. + 11.1 Mitte panem. Aptos fructificationi.

Isaiah 58:6[Nonne hoc est magis jejunium quod elegi? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus dirumpe; + 58.6 Colligationes. ID. Peccata intelligimus, etc., usque ad domesticos seminis tui ne despexeris.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mattheum 5:42

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mattheum 5:41Mattheum 5Mattheum 5:43 →