bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 15 › Deuteronomii 15:2
Deuteronomii 15:2
quæ hoc ordine celebrabitur. Cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est Domini.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And this is the manner of the release: Every creditor that lendeth ought unto his neighbour shall release it; he shall not exact it of his neighbour, or of his brother; because it is called the LORD’S release.
In Context
1Septimo anno facies remissionem, + 15.1 Septimo anno. In hoc capite pietas et dilectio commendatur, ut proximis misereamur, et præmium a Domino exspectemus. Tempore enim suo metemus non deficientes, si, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei I Tim. 5.; unde: Dimittite et dimittetur vobis, date et dabitur vobis Luc. 6.. Septimo anno. Quia in septiformi Spiritu remissio est. Omnes pene legis solemnitates in septenario numero sunt: sabbatum enim in die septima est; et Pentecoste finitis septem hebdomadibus; septimus quoque annus celebratur; et jubilæus septies septem annis succedit.
3A peregrino et advena exiges: civem et propinquum repetendi non habebis potestatem. + 15.3 A peregrino. Licet sint omnes proximi nostri, maxime tamen illis misericordia impendenda est, qui Christi sunt nobiscum membra. Qui enim habet substantiam mundi, et fratri indigenti non impendit, quomodo manet in eo charitas Dei? I Joan. 3.
Read all of Deuteronomii 15
Cross References
Nehemiah 5:10Et ego, et fratres mei, et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum. Non repetamus in commune istud: æs alienum concedamus quod debetur nobis.
Amos 8:4[Audite hoc, qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terræ,
Matthew 6:14Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra. + 6.14 Si enim dimiseritis. Formam imposuit qualiter velimus judicari. Unde indulgentibus coram Deo fiducia respondet impetrandi: exigentes vero, pœna remordet ultionis vel damnationis.
Luke 6:34Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quæ gratia est vobis? nam et peccatores peccatoribus fœnerantur, ut recipiant æqualia.
James 2:13Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium. + 2.13 Superexaltat autem. BED. Sicut in judicio dolebit ille qui non fecit misericordiam, ita qui fecit, remuneratus exsultabit atque gaudebit.
This Verse In Other Editions
Study Deuteronomii 15:2