The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 23 › Exodus 23:13

Exodus 23:13

Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro. + 23.13 Et per nomen externorum deorum, etc. Per nomen suum jurare permittit, non quod bonum sit jurare; sed quia sciebat homines pronos ad jurandum esse, non vult ut jurent per nomina exteriorum deorum, ne frequenti juramento inducantur ad cultum eorum. Sic et hostias non approbat Deus, mavult tamen sacrificari sibi quam idolis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And in all things that I have said unto you be circumspect: and make no mention of the name of other gods, neither let it be heard out of thy mouth.

In Context

12Sex diebus operaberis: septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena.

14Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. + 23.14 Tribus vicibus per singulos a mos, etc. Fidem scilicet sanctæ Trinitatis hic exigit Deus: in Pascha enim immolatur Filius, in Pentecoste datur Spiritus sanctus, in Scenopegia paternæ majestatis potentia declaratur. Tribus vicibus per singulos annos, etc. RAB. Hoc est omni tempore præsentis vitæ et in sanctæ Trinitatis confessione, per fidem et spem et charitatem bonorum operum obsequia Deo creatori vestro exhibebitis. Pascha enim celebramus mense novorum, cum per sanguinem Agni immaculati ab Ægyptia servitute liberati, per spirituales aquas de veteri homine in novum transimus, non in vetustate litteræ, sed in novitate spiritus, quo in terram promissionis per gratiam Christi pervenimus. Solemnitatem vero mensis primitivorum celebramus, cum operum nostrorum, voluntatum, et sermonum primitias Domino consecramus; solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregatis frugibus, id est virtutum fructibus, ad finem vitæ et introitum regni cœlestis pervenire contendimus; in tabernaculis septem diebus commemorantes, quia per omne tempus vitæ præsentis peregrinos nos esse agnoscimus, nec requiem hic, sed in futuro requirimus, sedulo curantes ne in conspectu Dei vacui appareamus. Solemnitatem quoque, etc. RAB. Maturis scilicet, frugibus, quando fructus totius anni collecti sunt, in septembri scilicet quem Hebræi Chaldaico vocabulo thisri, Macedones vocant. In cujus principio Judæi feriantes amplius tuba canunt quam in cæteris mensibus, et plura offerunt, in quo dies expiationum, et dies scenopegiæ quinto decimo die, qui est solemnitas Tabernaculorum.

Read all of Exodus 23

Cross References

Deuteronomy 4:9Custodi igitur temetipsum, et animam tuam sollicite. Ne obliviscaris verborum, quæ viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ. Docebis ea filios ac nepotes tuos, + 4.9 Quæ viderunt. Visus inter omnes sensus obtinet principatum: ideo pro omni sensu ponitur.

Deuteronomy 6:1Hæc sunt præcepta, et cæremoniæ, atque judicia, quæ mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam:

Joshua 22:5ita dumtaxat ut custodiatis attente, et opere compleatis mandatum et legem quam præcepit vobis Moyses famulus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, et observetis mandata illius, adhæreatisque ei, ac serviatis in omni corde, et in omni anima vestra.

Joshua 23:11Hoc tantum diligentissime præcavete: ut diligatis Dominum Deum vestrum.

1 Chronicles 28:8Nunc ergo coram universo cœtu Israël audiente Deo nostro, custodite, et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri: ut possideatis terram bonam, et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum.

Psalms 39:1In finem. Psalmus ipsi David. + 39.1 In finem psalmus. CASS. Primum inducit Ecclesiam exspectasse Dominum, et accepisse eum, et ab eo Novum Testamentum, quod et multi secuturi sunt: unde percutit omnes superstitiones et invitat ad mirabilia Dei. ID. Hic Christus ex membris. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 23:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 23:12Exodus 23Exodus 23:14 →