Exodus 23:19
Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ. + 23.19 Non coques hædum, etc. AUG., quæst. 90 in Exod. Quomodo intelligatur, ad verborum proprietatem nescio utrum possit reperiri, etc., usque ad postea vero passi sunt non agni in lacte, sed arietes in grege. STRAB. Moraliter. Hædus, id est peccator, non est in lacte matris coquendus, id est blanditiis dissolvendus, sed aspere increpandus et redarguendus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps solemnitatis meæ usque mane.
Cross References
Exodus 22:28Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices. + 22.28 Diis non detrahes, etc. AUG., quæst, 86 in Exod. Quæritur quos dixerit deos, etc., usque ad vel latriæ obsequiis honorari.
Exodus 34:26Primitias frugum terræ tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ. + 34.26 Non coques hædum in lacte. AUG., ubi supra. Non coques agnum in lacte matris suæ, etc., usque ad sed historica narratio est. ISID. Moyses quadraginta diebus jejunavit, et Elias, et ipse Dominus. Præcipitur enim nobis ex lege, ex prophetis et Evangelio. Quod testimonium ex his habet. Unde in monte inter utramque personam medius Salvator effulsit, ut ab omnibus mundi illecebris aviditatem nostram tanquam jejunio temperantiæ refrenemus, quandiu perfectio Decalogi per quatuor ejusdem mundi partes, id est toti orbi prædicatur, ut decem quater dueta quadragenarium numerum signent.
Numbers 15:21ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino.
Numbers 18:13Universa frugum initia, quas gignit humus, et Domino deportantur, cedent in usus tuos: qui mundus est in domo tua, vescetur eis. + 18.13 Universa frugum. AUG., quæst. 32 in Num. Primogenita omnia, etc., usque ad quæ primitus sumebantur.
Deuteronomy 14:21Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei: quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques hædum in lacte matris suæ. + 14.21 Quidquid autem. Mystice præcipitur ecclesiastico viro, ut se in sanctitate servet, et omnem peccati immunditiam devitet, peregrinum, id est, gentilem in suis sordibus remanere permittat. Peregrino qui intra portas tuas est. Quasi paganis et hæreticis immunda relinque. Hinc dæmones in Evangelio permittuntur ire in gregem porcorum Matth. 8., et dicitur: Sine mortuos sepelire mortuos suos Luc. 9.. In lacte, mediocribus disciplinis, sed austerioribus, ut restaurarent amara quæ perdiderunt dulcia.
Deuteronomy 26:10Et idcirco nunc offero primitias frugum terræ, quam Dominus dedit mihi. Et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui, et adorato Domino Deo tuo. + 26.10 Quam Dominus Deus dedit, etc. Quasi non offero nisi quod dedit: omne enim bonum a Deo est. Domini Dei tui. Qui quasi sub oculis servabit, et reddet in illa die justus judex.