Exodus 34:26
Primitias frugum terræ tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ. + 34.26 Non coques hædum in lacte. AUG., ubi supra. Non coques agnum in lacte matris suæ, etc., usque ad sed historica narratio est. ISID. Moyses quadraginta diebus jejunavit, et Elias, et ipse Dominus. Præcipitur enim nobis ex lege, ex prophetis et Evangelio. Quod testimonium ex his habet. Unde in monte inter utramque personam medius Salvator effulsit, ut ab omnibus mundi illecebris aviditatem nostram tanquam jejunio temperantiæ refrenemus, quandiu perfectio Decalogi per quatuor ejusdem mundi partes, id est toti orbi prædicatur, ut decem quater dueta quadragenarium numerum signent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
27Dixitque Dominus ad Moysen: Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus.
Cross References
Deuteronomy 14:21Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei: quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques hædum in lacte matris suæ. + 14.21 Quidquid autem. Mystice præcipitur ecclesiastico viro, ut se in sanctitate servet, et omnem peccati immunditiam devitet, peregrinum, id est, gentilem in suis sordibus remanere permittat. Peregrino qui intra portas tuas est. Quasi paganis et hæreticis immunda relinque. Hinc dæmones in Evangelio permittuntur ire in gregem porcorum Matth. 8., et dicitur: Sine mortuos sepelire mortuos suos Luc. 9.. In lacte, mediocribus disciplinis, sed austerioribus, ut restaurarent amara quæ perdiderunt dulcia.
Deuteronomy 26:10Et idcirco nunc offero primitias frugum terræ, quam Dominus dedit mihi. Et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui, et adorato Domino Deo tuo. + 26.10 Quam Dominus Deus dedit, etc. Quasi non offero nisi quod dedit: omne enim bonum a Deo est. Domini Dei tui. Qui quasi sub oculis servabit, et reddet in illa die justus judex.
Matthew 6:33Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis. + 6.33 Quærite ergo. Hic aperte ostendit ista non esse petenda tanquam bona nostra, etsi necessaria. Regnum autem Dei petendum est, et in eo finis noster est ponendus, propter quem omnia faciamus: verbi gratia: Manducemus ut evangelizemus, non evangelizamus ut manducemus. Cum dicit primum, significat hoc posterius, non tempore, sed dignitate. Illud enim petendum est, hoc propter illud necessarium: ergo primum quærite regnum Dei, id est, præponite omnibus rebus cæteris. Et hæc omnia. Quia omnia sunt filiorum: et ideo hæc omnia adjicientur, etiam non quærentibus, quibus si subtrahuntur, ad probationem est; si dantur, ad gratiarum actionem; quia omnia cooperantur in bonum.
James 1:18Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus. + 1.18 Voluntarie. Omne bonum est a Deo, et non meritis vestris ad hoc accessistis, sed sola gratia divinæ voluntatis. Ut simus initium, etc. Per hanc genituram non putemus nos esse id quod ipse est, sed quemdam principatum in creaturis, adoptione nobis concessit. Unde alius translator: Ut simus primitiæ creaturarum ejus.