Exodus 23:29
Non ejiciam eos a facie tua anno uno: ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiæ. + 23.29 Non ejiciam eos a facie, etc. STRAB. Gentes istæ vitia significant, quæ nec simul, nec uno tempore in sanctis exstinguuntur, ne monstra terræ multiplicentur, id est ne in superbiam erigantur et vanam gloriam et hujusmodi. Nam cum sancti contra majora vitia pugnant et vincunt, relinquunt minora, et permittuntur dominari, ne per elationem gravius corruant. Unde Paulo datus est stimulus carnis ad custodiam humilitatis I Cor. 22..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
30Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram.
Cross References
Deuteronomy 7:22ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris eas delere pariter: ne forte multiplicentur contra te bestiæ terræ. + 7.22 Non poteris, etc. Cavendum esse ostendit, ne forte, expulsis peccatis a carne nostra, insurgat spiritalis bestia, id est jactantia, superbia, vel vana gloria, quæ difficilius exstirpantur quam carnalia vitia. Loth enim, qui in Sodomis continuit, in monte fornicatione pollutus est Gen. 19.. Expulso vitio statim virtus plantetur ne immundus spiritus redeat, et domum vacantem inveniat. Matth. 12.. RAB., GREG. Quibusdam majora bona Deus dat, nec minora concedit, ut semper animus eorum habeat unde se reprehendat, et dum perfecti esse appetunt nec possunt, minime se extollant in his quæ habent, qui per se parva non habere valent. Hinc est quod fortes et potentes adversarios exstinxit Philisthæos; et Chananæos diu reservavit, ut in eis erudiretur Isræl habens contra quos pugnaret, ne de majoribus devictis sese extolleret. Eadem ergo mens pollet ex virtute, lassescit ex infirmitate, ut dum quærit quod habere non valet, quod habet humiliter servet. Superna quoque regio in civibus suis ex parte damna pertulit, ex parte fortiter stetit: ut electi angeli dum alios per superbiam cecidisse conspicerent, tanto robustius quanto humilius starent. Sic in unaquaque anima agitur, ut maxima lucra conferant, aliquando minima damnant.
Joshua 16:10Et non interfecerunt filii Ephraim Chananæum, qui habitabat in Gazer: habitavitque Chananæus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius. + 16.10 Habitavitque Chananæus. Et habitabat Chananæus in Ephrem, etc., usque ad Unde apparet a LXX interpositum, qui factum esse noverant. GREG., lib. IV Moral., c. 22. Chananæus, gentilis scilicet populus etc., usque ad quod ex se majora non subigit. ADAM., hom. 21 in Jos. Ephrem interpretatur fructificatio, etc., usque ad Subjecit Chananæos filiis Ephrem.
Judges 3:1Hæ sunt gentes quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israëlem, et omnes qui non noverant bella Chananæorum: