Exodus 23:28
emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hethæum, antequam introëas. + 23.28 Emittens crabrones. AUG., quæst. 93. Emittam vespas, etc. Hoc promittit Deus, etc., usque ad si aliquid a Christo dicitur. Alia littera. Emittam vespas ante te, et ejiciet Amorrhæos, etc. A plurali ad singularem numerum se convertit. Intelligitur autem ejiciet Amorrhæos, vespa, scilicet sicut locusta, sicut rana, non quod una sit, sed per singularem intelligitur pluralis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 33:27habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna ejiciet a facie tua inimicum, dicetque: Conterere. + 33.27 Habitaculum ejus sursum, etc. Corpus a mortuis suscitatum in Patris dextera collocatum, de quo dicitur: Solvite templum hoc Joan. 2.. Brachia. Virtus scilicet passionis, quæ omnes defendit, quam in cruce extensis brachiis accepit. Subter brachia. Scilicet hæc brachia contra verum Amalec dimicantes defendunt: nec sicut Moysi lassitudine gravantur, sed indefessa virtute sublevant, donec veram consequantur victoriam. Veneremur ergo in supernis primitias nostræ resurrectionis, in infimis sacramentum nostræ redemptionis, ut et ipsi, debellato adversario, immortalitatis gloriam consequamur, de quo vero Isræli promittitur: Ejiciet a facie tua inimicum. Et solus. Suo scilicet more et suis legibus vivens, unde Balaam: Populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur Num. 23..
Joshua 24:12Misique ante vos crabrones: et ejeci eos de locis suis, duos reges Amorrhæorum, non in gladio nec in arcu tuo. + 24.12 Crabrones. AUG., quæst 27. LXX: Vespas. Id est forte translative acerrimos timoris aculeos, quibus quodammodo timoribus pungebantur fugerent, aut æreos occultos spiritus, quod in Psalmis dicitur, per angelos malos, nisi quis dicat, non omnia quæ facta sunt esse scripta, et velit veras vespas intelligi.